[1] Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti[2], harundini , libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus[3], tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.
[4] Magna et radicum differentia: copiosae fico, robori , platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur[5], quamquam minutis in latera dispersis, crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit.
[9] quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris[10] crassive[11] dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur, octo cubitorum in altitudinem[12] nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri[13] est, ab ea platani, roboris et glandiferarum.
[14] quarundam radix vivacior superficie, ut laurus[15]. itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui[16] prodidere, radices arborum vetustate minui[17]. visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.
[18] Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis , quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo[19] scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis.