[1] Discessimus a terris oceanum spectantibus ad convexas [2] in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa[3] hammoniaci lacrima[4] stillat in harenis[5] suis; inde nomen[6] etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore[7] quam metopon[8] appellant[9], resinae modo aut cummium[10]. genera eius duo: thrauston[11] masculi turis similitudine[12], quod maxime probatur[13], alterum pingue et resinosum, quod phyrama[14] appellant . adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur quam minimis[15] glaebis probatur et quam purissimis. pretium optimo[16] in libras asses XXXX.
[17] Sphagnos[18] infra eos situs in Cyrenaica provincia maxime probatur; alii bryon[19] vocant. secundum locum optinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci, quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine cani[20] arborum villi, quales in quercu[21] maxime videmus, sed odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissimis [22], secunda rutilis[23], nulla nigris[24]. et in[25] insulis petrisque nati improbantur omnesque quibus[26] palmarum atque non suus odor sit[27].