[7]Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem derectam[8] |XXXXIIII|[9].XL taxat[10], in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus[11] |XIIII|.L???[12] tradidit. universus autem circuitus per sinus dictos[13] ab eodem exordio colligit intra[14] Maeotim lacum |CLV|.VIIII[15], Artemidorus adicit DCCLVI[16], idem cum Maeotide[17] |CLXXIII|[18].XC p. esse tradidit[19].
[20]haec est mensura inermium et pacata audacia[21] fortunam[22] provocantium hominum.
Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur[23], utcumque [24] difficultatem adferet auctorum diversitas[25], aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine[26] addita. est ergo[27] ad hoc praescriptum Europae magnitude .... lon-gitudo[28] |LXXXVII|.XIIII[29]. Africae - ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio - efficit longitude |XXXVII|[30].XCVIII[31]; latitudo, qua colitur, nusquam CCL excedit [32].
[33] sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX[34] eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae veniet in comparationem[35], |XLVII|[36].VIII efficit. Asiae longitudo in confesso est L???.XIII.DCCL[37]; latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et[38] Syenen[39] mensura currat, |XVIII|[40].LXXV.
apparet ergo Europam[41] paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam[42], eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem quam Africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem quintam[43] et insuper sexagesimam.
His addemus etiamnum unam Graecae inventionis scientiam[44] vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando[45] terrarum situ indicatisque regionibus noscatur et[46] cum qua[47] cuique siderum[48] societas sit sive cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc etiam, terraeque[49] universae in membra caeli digerentur[50]. plura sunt[51] autem[52] segmenta munrdi, quae nostri circulos appellavere, Graeci parallelos.