[1] Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton[2] gignit, quam vocat[3] celthim[4], et[5] ipsam Italiae 5 familiarem, sed terra mutatam. praecipua[6] est circa Syrtis atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui[7] ilicis viderentur[8]. differentiae[9] plures[10], eaeque[11] maxime fructibus fiunt.
magnitudo huic fabae[12], color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis[13]. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis[14], tam dulcis[15] ibi cibo[16], ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos[17] qui eum[18] mandant.
[19] melior sine interiore nucleo, qui in[20] altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem[21] Nepos bacasque concisas[22] cum alica[23] ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo[24] accepimus[25] ultro citroque[26] commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e[27] radice cultellis capulos[28] brevesque alios usus excogitant.
[29] Haec[30] ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba[31] et in[32] Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili[33] riuis provenit, similis fabae caule foliisque[34] densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque [35]. fructus in capite papaveri[36] similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium[37].