[1] Aviola[2] consularis in rogo revixit et, quoniam subveniri[3] non potuerat praevalente flamma, vivus crematus est. similis causa in L. Lamia praetorio viro traditur. nam C. Aelium[4] Tuberonem praetura[5] functum a rogo relatum Messala[6] Rufus et plerique tradunt. haec est condicio mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gignimur [7] , uti[8] de homine ne morti[9] quidem debeat credi.
[10] reperimus [11] inter exempla Hermotimi[12] Clazomenii[13] animam relicto corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnuntiare [14] , quae nisi a praesente[15] nosci non possent[16], corpore interim semianimi, donec cremato eo inimici[17] , qui Cantharidae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam[18] ademerint; Aristeae[19] etiam visam evolantem[20] ex ore in Proconneso corvi effigie, magna quae[21] sequitur[22] hanc[23] fabulositate.
[24] quam equidem et in Gnosio[25] Epimenide[26] simili modo accipio, puerum aestu[27] et itinere[28] fessum in specu septem et quinquaginta dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio ingruente[29] , ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae si corrigatur, spiritus restituitur, huc[30] pertinet nobile illud[31] apud Graecos volumen Heraclidis septem diebus feminae exanimis ad vitam revocatae.
[40] adicit[41] miracula[42] , quae tota indicasse conveniat: e[43] duobus fratribus equestris ordinis Corfidiis[44] maiori[45] accidisse ut videretur expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem funeri[46] institisse[47] ; interim eum, qui videbatur exstinctus, plaudendo concivisse[48] ministeria et narrasse a fratre[49] se venisse , commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum praeterea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur[50] . hoc eo narrante fratris[51] domestici propere adnuntiavere exanimatum illum, et aurum ubi dixerat repertum est.
plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda[52], cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello Siculo Gabienus Caesaris classium[53] fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto[54] die[55] . deinde, cum[56] advesperavisset, gemitu precibusque congregata multitudine petiit[57] uti[58] Pompeius ad se veniret aut aliquem ex arcanis[59] mitteret; se enim ab inferis remissum habere[60] quae nuntiaret.
misit plures Pompeius ex amicis, quibus Gabienus[61] dixit[62] inferis dis placere Pompei causas et partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc se nuntiare[63] iussum; argumentum fore veritatis quod peractis mandatis protinus expiraturus esset. idque[64] ita evenit[65] . post sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae opera[66], non prodigia, consectamur.