[1] Laurus triumphis proprie dicatur, vel gratissima domibus[2], ianitrix Caesarum pontificumque. sola et domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera tradidit[3] Cato[4] , Delphicam et Cypriam. Pompeius Len a e u s adiecit quam mustacem[5] appellavit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque[6] et[7] albicante ; Delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis atque e viridi rubentibus ac[8] victores Delphis coronare[9] ut[10] triumphantes Romae; Cypriam esse folio brevi[11], nigro, per margines imbricato crispam.
accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis[18]. aliqui negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longioribus foliis latioribusque. iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quae[19] vulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem vero earum,
quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi[20] id[21] a Divo Augusto coepit, ut docebimus, ex[22] ea lauru quae ei missa e caelo est, minima[23] altitudine, folio crispo, brevi[24], inventu rara[25] . accedit in topiario opere Thasia[26] , excrescente in medio[27] folio parvola[28] veluti lacinia folii, et sine ea spadonina[29], mira opacitatis patientia , itaque quantalibeat[30] sub umbra solum implet.
[31] est et chamaedaphne[32] silvestris frutex et[33] Alexandrina, quam aliqui Idaeam[34] , alii hypoglottion[35] , alii danaen[36], alii carpophyllon, alii hypelaten[37] vocant. ramos spargit a radice dodrantales, coronari i[38] operis, folio acutiore quam myrti ac[39] molliore et candidiore, maiore[40], semine inter folia rubro, plurima in Ida et circa Heracleam[41] Ponti, nec nisi in montuosis.
[42] id quoque quod daphnoides[43] vocatur genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon[44] , alii[45] stephanon[46] Alexandri [47] vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os[48] , bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.
[53] ex iis[54] in gremio Iovis optimi[55] maximique[56] deponitur, quotiens laetitiam nova victoria adtulit, idque non quia perpetuo viret nec quia[57] pacifera est, praeferenda ei[58] utroque olea, sed quia spectatissima in monte Parnaso[59] ideoque etiam grata Apollini visa[60], adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere[61] iam et regibus Romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam[62] is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso et quia manu satarum[63] receptarumque in domos fulmine sola non icitur[64].
[65] ob has causas equidem crediderim honorem ei[66] habitum in triumphis potius quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Masurius[67], adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem[68] numinibus accendi ex iis[69] altaria araeve debeant. laurus quidem[70] manifesto abdicat ignes crepitu et quadam[71]detestatione[72], interaneorum etiam vitia et nervorum ligno torquente. Ti[73]. principem tonante caelo coronari[74] ea solitum ferunt contra fulminum metus.
[75][76] Sunt et[77] circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu . namque Liviae Drusillae, quae postea Augusta[78] matrimonii nomen accepit, cum pacta[79] esset illa[80] Caesari[81], gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium[82] inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. quoniam teneret[83]in rostro laureum ramum onustum suis bacis, conservari[84] alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri:
quod factum est in villa Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Flaminiae [85] viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva[86] provenit. ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit[87] coronamque capite gessit, ac deinde imperatores Caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus.
[88] unius arborum Latina lingua[89] nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, quando Loretum[90] in Aventino[91] vocatur ubi silva laurus[92] fuit. eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter[93] et ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque[94] Theophrastus.
Nunc dicemus silvestrium naturas.