[1] Sed in secessu[2] avium et noctuae paucis diebus latere traduntur, quarum genus in Creta[3] insula non esse[4], etiam, si qua invecta sit, emori[5]. nam haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam [6]genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci tralaticium[7], invecta emori[8] mirum. quod[9] illud est unius generis saluti adversum[10], quaeve ista[11] naturae invidia? aut qui terrarum dicti[12] avibus[13] termini? Rhodos[14] aquilam non habet.
[15] Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, sicuti nec[16] octavum citra[17] lapidem ab eo inmensa[18] alioqui finitimo Insubrum[19] tractu[20] examina graculorum[21] monedularum[22], cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue[23] mira est. picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et adhuc
[24] tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae appellantur; proprium iis calvescere omnibus annis, cum serantur[25] rapa. perdices non transvolant Boeotiae fines in Attica[26], nec ulla avis[27] in Ponto insula, qua[28] sepultus est Achilles, sacratam ei[29] aedem. in Fidenate agro iuxta urbem ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Volaterranum [30] palumbium vis e mari quotannis advolat[31].
[32][33] Romae in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum Theophrastus tradat invecticias esse[34] in Asia etiam columbas et pavones et cervos[35] et in Cyrenaica vocales ranas.
[36][37] Alia admiratio circa oscines. fere[38] mutant colorem vocemque[39] tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in grandiore[40] alitum genere grues tantum; hae[41] enim senectute nigrescunt. merula[42] ex nigra[43] rufescit[44], canit aestate, hieme balbutit[45], circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis in ebur[46] transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos[47] aestate[48] circa cervicem varius, hieme concoloribus[49].
Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimis[50] digna miratu ave. primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una [51]perfecta musica[52] scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso,
copulatur intorto, promittitur[53] revocato , infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse murmurat[54], plenus, gravis, acutus[55], creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot[56] exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit[57] dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse[58], plures singulis[59] sunt cantus[60], nec iidem[61] omnibus, sed sui cuique.
[62] certant inter se, palamque animosa contentio est. victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliae iuveniores[63] versusque[64] quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit[65], vicibusque[66] reticent[67]: intellegitur emendatae correptio[68] et in docente quaedam reprehensio.
ergo servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur . scio[69] HS[70]VI[71] candidam alioqui[72], quod est prope invisitatum [73], venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transversas harundines aqua foramen inspirantes linguaeve[74] parva aliqua[75] opposita[76] mora indiscreta redderent similitudine.
[77] sed hae[78] tantae tamque artifices[79] argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum plurimum, sena ova.
[80][81] Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno[82] habent, postea melancoryphi[83] vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.