tradunt eundem Democritum metente fratre eius Damaso ardentissimo aestu orasse, ut reliquae segeti parceret raperetque desecta sub tectum, paucis mox horis saevo imbre[7] vaticinatione adprobata. quin immo et harundinem[8] non nisi inpendente pluvia[9] seri iubent et fruges insecuturo imbre. quamobrem et haec breviter attingemus[10], scrutati[11] maxime[12] pertinentia, primumque a sole capiemus praesagia.
[13] Purus oriens atque non fervens serenum diem nuntiat , at[14] hibernam[15] pallidus grandinem[16]. si et occidit pridie serenus[17] [et oritur], tanto certior fides serenitatis. concavus oriens pluvias praedicit; idem ventos[18], cum ante exorientem [19] eum nubes rubescunt; quod si et nigrae rubentibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orientis [20] radii videntur coire[21], pluvias.
si circa occidentem rubesc ent[22] nubes, serenitatem et[23] futuri diei spondent. si in exortu spargentur[24] partim ad austrum, partim ad aquilonem , pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen ventosque[25] significabunt; si in ortu aut in occasu contracti cernentur[26] radii, imbrem. si in occasu[27] eius pluet aut radii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tempestatem significabunt.
cum oriente radii non inlustres eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam portendent[28]. si ante exortum nubes globabuntur, hiemem asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occasum abibunt[29], serenitatem. si nubes solem circumcludent[30], quanto minus luminis relinquent[31], tanto turbidior tempestas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo[32] atrocior.
[33]quod si in exortu aut in occasu fiet[34], ita ut[35] rubescant nubes, maxima[36] ostendetur tempestas. si non ambibunt[37], sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum portendent ; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur[38] orbe, ex qua parte is se ruperit[39], expectetur ventus. si totus defluxerit aequaliter, serenitatem dabit.
si in exortu longe radios per nubes porriget[40] et medius erit inanis[41] , pluviam significabit[42]; si ante ortum radii se ostendent[43], aquam et ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noctis lenem[44] tempestatem; si nebula, vehementiorem; si candente sole, ventum; si ater[45] circulus fuerit, ex qua regione is ruperit se[46], ventum magnum.
[47] Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro nitore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, pluvias[48] portendere creditur in XV[49]. cornua eius obtusa pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta tamen maxime. cornu superius[50] acuminatum septentrionale m[51] atque rigidum illum praesagit ventum, inferius austrum, utraque[52]erecta[53] noctem ventosam[54]. si quartam orbis rutilus cinget, et[55] ventos et imbres praemonebit.
apud Varronem ita est: Si quarto die luna erit directa, magnam tempestatem in mari praesagiet[56], nisi si[57] coronam circa se habebit et eam sinceram, quoniam illo modo non ante plenam lunam hiematurum ostendit. si plenilunio per dimidium pura erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; nigrescens imbres.
si caligo orbisve[58] nubium[59] incluserit , ventos, qua[60] se ruperit; si gemini orbes[61] cinxerint, maiorem tempestatem, et magis[62], si tres erunt aut nigri, interrupti atque distracti. nascens luna si cornu superiore obatrato[63] surget, pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante plenilunium ; si in media nigritia illa fuerit, imbrem in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, horridam tempestatem. si ante quartam non apparuerit vento favonio flante, hiemalis toto mense erit. si XVI vehementius flammea apparuerit, asperas tempestates praesagiet.
[67] Tertio loco[68] stellarum observationem esse oportet. discurrere hae videntur interdum, ventique protinus sequuntur , in quorum[69] parte ita[70] praesagiere[71]. caelum cum aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos proposuimus, autumnum serenum praestabit[72] et frigidum.[73] si ver et aestas non sine refrigerio[74] aliquo transierint[75], autumnum serenum ac densum[76] minusque ventosum facient. autumni serenitas ventosam hiemem facit.
[77] cum repente stellarum fulgor obscuratur et id[78] neque nubilo nec caligine [79], pluvia aut[80] graves denuntiantur tempestates. si volitare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, ventos ex is partibus nuntiabunt [aut[81]]. si coruscabunt[82], certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos et undique[83]. si stellarum[84] errantium aliquam[85] orbis[86] incluserit [87], imbrem[88].
sunt in signo cancri duae stellae parvae aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo sereno apparere desiit[89], atrox hiems sequitur. si vero[90] alteram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nuntiant , a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus[91] nubis[92] circa sidera aliqua pluviam.
[93] Cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ventos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem. cum sereno caelo fulgetrae[94] erunt et tonitrua[95], hiemabit[96], atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli fulgurabit[97]; cum ab aquilone tantum, in posterum diem aquam portendet; cum a septentrione, ventum eum. cum ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit[98] , ventum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. tonitrua matutina ventum significant, imbrem meridiana.
Nubes cum sereno in caelum ferentur[99], ex[100] quacumque parte id fiet, venti expectentur. si eodem loco globabuntur adpropinquanteque[101] sole[102] discutientur et hoc ab aquilone fiet[103], ventos; si ab austro, imbres portendent. sole occidente si ex utraque parte eius caelum petent[104], tempestatem significabunt. vehementius atrae ab oriente in noctem aquam minantur, ab occidente in posterum diem.
[105] si nubes ut vellera lanae spargentur[106] multae ab oriente, aquam in triduum praesagient. cum in cacuminibus montium nubes consident, hiemabit. si cacumina pura fient[107] , disserenabit [108]. nube gravida candicante, quod vocant tempestatem albam, grando imminebit. caelo quamvis sereno nubecula quamvis[109] parva flatum procellosum dabit.
[116] ventum nuntiant[117] lumina, cum ex sese flammas elidunt aut vix accenduntur; item cum in aëno[118] pendente[119] scintillae coacervantur, vel cum tollentibus ollas carbo adhaerescit , aut cum contectus[120] ignis e se[121] favillam discutit scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit et cum carbo vehementer perlucet.
[122] Est et aquarum significatio: mare si tranquillum in portu cursitabit[123] murmurabitve[124] intra se, ventum praedic et[125]; si id[126] hieme[127], et imbrem; litora ripaeque si resonabunt [128] tranquillo[129], asperam tempestatem, item maris ipsius tranquillo[130] sonitus spumaeve dispersae aut aquae bullantes. pulmones[131] marini in pelago plurium[132] dierum hiemem portendunt . saepe et silentio intumescit inflatumque[133] altius solito[134] iam intra se esse ventos fatetur.
[135] Et quidam[136] et montium sonitus nemorumque mugitus praedicunt et sine[137] aura, quae sentiatur, folia ludentia , lanugo populi aut spinae volitans aquisque plumae[138] innatantes [139], atque etiam in campanis[140] venturam tempestatem praecedens suus fragor. caeli quidem murmur non dubiam significationem habet.
[141] Praesagiunt et animalia[142]: delphini tranquillo mari lascivientes flatum, ex qua venient[143] parte, item spargentes aquam, iidem[144] turbato tranquillitatem[145]. lolligo volitans, conchae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra solitum[146] vocales et fulicae matutino clangore[147],
[148] item mergi anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aquaticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes, mergi, gaviae[149] maria aut stagna fugientes[150]. grues silentio per sublime volantes serenitatem, sicut[151] noctua in imbre garrula—at[152] sereno tempestatem—, corvique singultu quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, serenum [153]diem; si vero carptim vocem resorbebunt, ventosum imbrem.
[154] graculi sero a pabulo[155] recedentes hiemem, et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volucres contra aquam clangores dabunt perfundentque[156] sese, sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut pinna[157] saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fugitantes in nidos suos[158], et anseres continuo clangore intempestivi , ardea in mediis harenis tristis.
[159] Nec mirum aquaticas aut in totum volucres praesagia aëris sentire: pecora exultantia et indecora lascivia[160] ludentia easdem significationes habent, et boves caelum olfactantes seque lambentes contra pilum[161], turpesque porci alienos sibi manipulos faeni lacerantes, et apes operantes[162] segniter vel[163] contra industriam suam absconditae[164] , vel[165] formicae concursantes aut ova progerentes, item vermes terreni erumpentes.