[1] Caeruleum harena est. huius genera tria fuere antiquitus: Aegyptium[2] maxime[3] probatur[4]; Scythicum[5]mox[6] diluitur facile et, cum[7] teritur[8], in quattuor colores mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuioremve [9]; praefertur huic etiamnum[10] Cyprium. accessit his Puteolanum et Hispaniense, harena ibi confici[11] coepta. tinguitur autem omne[12] et in sua[13] coquitur herba bibitque sucum. reliqua confectura eadem quae chrysocollae.
Ex caeruleo fit quod vocatur lomentum,
[14] perficitur id lavando terendoque[15]. hoc est caeruleo candidius[16]. pretia eius $X$ X[17] in libras[18], caerulei $X$[19] VIII. usus in creta; calcis inpatiens. nuper accessit et Vestorianum[20], ab auctore[21] appellatum. fit[22] ex Aegyptii[23] levissima parte; pretium eius in libras[24] $X$[25] I. idem[26] et Puteolani usus, praeterque[27] ad fenestras;
[28] cylon[29] vocant.—Non pridem adportari et Indicum coeptum est, cuius pretium $X$[30] VII. ratio in pictura ad[31] incisuras[32], hoc est umbras dividendas[33] ab lumine.— Est et vilissimum[34] genus lomenti, quod[35] tritum[36] vocant[37], quinis assibus aestimatum.
Caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; fraus viola arida[38] decocta in aqua sucoque per linteum[39] expresso in cretam Eretriam. vis in medicina ut purget ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. teritur[40][41] autem[42] difficillime[43].
[44]—Sil in medendo leniter[45] mordet adstringitque[46] et[47] explet ulcera. uritur in fictilibus , ut prosit.
Pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus alia aliis[48] locis esse et omnibus paene mutari annis[49], prout navigatione[50] constiterint[51] aut ut[52] quisque mercatus[53] sit aut aliquis praevalens manceps[54] annonam flagellet, non obliti Demetrium a[55] tota Seplasia[56] Neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerumque erant[57] Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.