[1] Anemonas coronarias tantum diximus, nunc[2] reddemus et medicas. sunt qui phrenion[3] vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium[4] folia apio similia sunt[5] nec temere semipedem[6] altitudine excedunt, cacumine asparagi. flos numquam se aperit nisi vento spirante,
unde et nomen accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus durio- ribusque[7] foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti arge- [8]monen putant multi, alii[9] rursus papaver, quod rhoean[10] vocavimus[11]. sed distinctio magna, quod utraque haec[12] postea florent[13], nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. lacte[14][15] quoque et menstrua ' cient cum tisana[16] sumptae[17] aut vellere adpositae.
radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. Magi[18]occultum[19] quiddam[20] iis tribuere, quae[21] primum aspiciatur eo[22] anno tolli iubentes dicique colligi eam[23] tertianis et quartanis remedio, postea adligari[24] florem panno russeo et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari[25]. quae ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus[26] facit styptica[27] vi; et ideo[28] expurgandis ulceribus adhibetur.