Eo maxime sunt insignes halcyones[1]. dies earum partus maria quique[2] navigant novere. ipsa avis paulo amplior passere, colore cyanea[3] et parte inferiore[4] tantum purpurea[5][6], candidis admixta[7] pinnis[8] collo, gracili ac procero rostro.[9] alterum genus earum magnitudine distinguitur et cantu[10][11]: minores in harundinetis canunt.
[12]halcyonemvidere rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebras[13] abeuntem. fetificant bruma, qui dies halcyonides[14] vocantur, placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime[15] . faciunt autem[16] VII ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt.
[17] nidi earum admirationem habent pilae figura paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongearum [18] similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur invenitur; putant ex spinis[19] aculeatis, piscibus enim vivunt. subeunt et in amnes. pariunt ova quina.
Gaviae[20] in petris nidificant, mergi et in arboribus. pariunt plurimum[21] terna, sed gaviae aestate, mergi incipiente vere.