[1] Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent [2][3] et ordine, omnesque reliquas in iis pavonum genus cum forma[4] tum intellectu[5] eius et gloria. gemmantes[6] laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et[7] in opaco clarius micant, conchata[8] quaerit cauda omnesque [9] in acervum contrahit[10] pinnarum quos spectari gaudet oculos[11].
[12] idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum , done renascatur[13] alia[14] cum flore, pudibundus ac maerens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anserem[15] verecundum , quoniam has quoque quidam addiderunt notas in iis, haut probatas mihi.