[1] Geminus similiter victus in aquis[2] terraque et[3][4] testudinum effectusque par[5], honore habendo vel proptes excellens in usu pretium figuraeque[6] proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae[7], lutariae[8] et[9] quae in dulci aqua vivunt. has quidam e[10] Graecis emydas appellant.
[11] Terrestrium carnes suffitionibus[12] propriae[13] magicisque[14] artibus[15] refutandis[16] et contra venena salutares produntum plurimae in Africa. hae ibi[17] amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e[18] iure in cibo[19] sumptae[20] stru mas[21] discutere, lienes tollere, item comitiales morbos sanguis earum claritatem visus[22] facit, discutit[23] suffusiones[24] oculorum[25]. et[26] contra serpentium omnium et araneorum ac simlilium[27] et ranarum[28] venena auxiliatur[29] servato[30] san guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum Attico[31] melle glaucomata in ungui prodest.
[32] scorpionum plagae instillant[33]. tegiment cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque[34] sanat squamae[35] e[36] summa[37] parte derasae et in potu datae vene rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti [38] farina accendere[39] traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica[40] dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea[41] esse[42] hoc[43] quoque, quae[44] portentose[45] Magi[46] demonstrant[47], adversus aspidum ictus[48] singularem[49], efficaciorem [50] tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova[51] durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.
[52]Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras praeclare auxiliantur, neque est[53] testudine aliud salamandrae adversius[54]. sanguine[55] alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui[56]. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis[57] heminis[58] III aceti hemina.
[59] datur[60] et suspiriosis, sed tum[61] hemina vini[62] additur[63]; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine; et haec[64] singula et matutina[65] et vespera[66] dantur, dein post aliquot[67] dies bina[68] vespera[69]. comitialibus[70] instillatur[71] ore diducto[72];[73] iis[74], qui modice corripiantur[75] spasmo, cum castoreo clystere infunditur[76].
[77] quod si dentes ter[78] annis[79] colluantus[80] testudinum sanguine, immunes a dolore[81] fiant. et anheli tus[82] discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in po lenta[83] datur. fel testudinum claritatem[84] oculorum facit cicatrices[85] extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia oris vitia, privatim nomas[86] ibi, item testium[87]. naribus in litum comitiales erigit attollitque[88]. idem cum vernatione[89] anguium aceto admixto[90] unice purulentis auribus prodest quidam bubulum fel admiscent decoctarum[91] carnium testudinis [92] suco[93], addita aeque vernatione[94] anguium;
Tertium genus testudinum est in caeno et paludibus viventium. latitudo his et in[99] dorso pectori similis nec[100] convexo[101] curvata[102] calice, ingrata visu[103]. ex hac[104] quoque tamen aliqua contingunt auxilia[105]. tres namque in succensa sarmenta coiectae[106] dividentibus se tegumentis[107] rapiuntur[108], tum evolsae carnes earum cocuntur in congio aquae sale modice[109] addito; ita decoctarum[110] ad tertias partes sucus paralysim[111] et articularios[112] morbos sentientibus bibitur. detrahit idem[113] fel pituitas[114] sanguinemque vitiatum. sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu[115].
E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus[116], divolsarum pinguia[117] cum aizoo[118] herba tunsa[119] admixto unguento et semine[120] lili[121], si ante accessiones[122] perunguantur[123] aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare[124] dicuntur. hanc testudinem XV luna capi oportere[125], ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum[126] XVI[127] luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro[128] capitis dolores sedat, item strumas.
[129] sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo[130] supinarum capitibus praecisis excipi novo fictili iubeant[131], ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine[132] inlini, item capitis ulcera[133] manantia[134], verrucas. iidem[135] promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod[136] incredibile dictu[137] sit[138], aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.