[1][2] Harundinis genera XXVIII[3] demonstravimus, non aliter evidentiore illa naturae[4] vi[5], quam continuis[6] his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix contrita inposita[7] felicis stirpem corpore extrahit, item harundinem felicis[8] radix. et, quo[9] plura genera facimus[10], illa, quae in Iudaea[11] Syriaque nascitur odorum[12] unguentorumque causa[13], urinam[14] movet cum gramine aut apii semine decocta;
[15] ciet et[16] menstrua admota; medetur[17] convulsis II obolis pota, iocineri, renibus[18], hydropi, tussi[19] etiam suffitu magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio[20] similis. efficacissima in omni harundine quae proxima radici [21], efficaciora[22] genicula. harundo Cypria, quae donax vocatur, corticis[23] cinere[24] alopecias emendat, item putrescentia [25] ulcera.
foliis eius ad extrahendos aculeos[26] utuntur, efficacibus[27] et contra ignes sacros collectionesque omnes. vulgaris[28] harundo extractoriam vim habet et recens tusa, non in radice tantum, in mulso[29] enim et[30] ipsam harundinem [31] tradunt[32]. medetur et luxatis et spinae doloribus[33] radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota venerem concitat. harundinum lanugo inlata[34] auribus obtundit auditum.
[35] Cognata[36] in Aegypto res est harundini papyrum[37], praecipuae utilitatis[38], cum inaruit, ad laxandas siccandasque fistulas et intumescendo[39] ad introitum medicamentorum aperiendas. charta, quae fit ex eo[40], cremata inter caustica est. cinis eius ex vino potus somnum[41] facit; ipsa ex aqua inposita callum sanat.
[42] Ne[43] in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus , nec tractamus in medicina alienos orbes, non[44] omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo[45] caliginem discuti[46], ex aqua vero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi[47] radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt.
[48] Rhododendros[49] ne nomen quidem apud nos invenit Latinum; rhododaphnen[50] vocant[51] aut nerium. mirum folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra serpentes praesidium[52] ruta addita e[53] vino pota. pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua[54] folia ea maduerint[55], mori dicuntur.
[56] Nec rhus[57] Latinum nomen habet, cum in usum[58] pluribus modis veniat. nam et herba est silvestris, foliis myrti, cauliculis[59] brevibus, quae taenias[60] pellit, et frutex coriarius[61] appellatur, subrutilus, cubitalis[62], crassitudine digitalis [63], cuius aridis foliis ut[64] malicorio coria perficiuntur.
medici autem rhoicis[65] utuntur ad contusa, item coeliacos et[66] sedis ulcera ant quae phagedaenas vocant; ..... trita cum melle et inlita[67] cum aceto. decoctum eorum instillatur auribus purulentis. fit et stomatice[68] decoctis ramis ad eadem quae ex moris, sed efficacior admixto alumine. inlinitur eadem hydropicorum tumori[69].
[70] Rhus[71], qui[72] erythros[73] appellatur, semen est huius fruticis. vim habet adstringendi refrigerandique. adspergitur pro sale obsoniis alvo soluta[74] omnesque carnes cum silphio[75][76] suaviores facit. medetur ulceribus manantibus, cum melle asperitati linguae, percussis, lividis, desquamatis; eodem modo capitis vulnera[77] ad cicatricem celerrime perducit . feminarum abundantiam sistit cibo.
[78] Alia res[79] erythrodanum[80], quam[81] aliqui ereuthodanum vocant, nos rubiam, qua tinguntur lanae pellesque perficiuntur . in medicina urinam ciet, morbum regium sanat ex aqua mulsa—et[82] lichenas ex aceto inlita[83] —, ischiadicos [84], paralyticos ita, ut bibentes laventur cotidie. radix semenque trahunt menses, alvum sistunt et collectiones discutiunt. contra serpentes rami cum foliis inponuntur. folia et capillum inficiunt[85]. invenio apud quosdam morbum regium sanari hoc frutice, etiam si adalligatus[86] spectetur tantum.
[96] Tinguentibus et radicula lanas[97] praeparat, quam struthion[98] a Graecis vocari diximus. medetur[99] morbo regio[100] et ipsa et[101] decoctum[102] eius[103] potu[104], item pectoris vitiis. urinam [105] ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem [106] aureum[107]πεσσὸν[108] medici[109] vocant ex ea[110]. e melle prodest magnifice et[111] tussi[112], orthopnoeae[113] coclearis mensura, cum polenta vero et aceto lepras tollit.
eadem cum panace et capparis[114] radice calculos[115] frangit pellitque, panos discutit cum farina hordeacia et vino[116] decocta. miscetur et malagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento[117] utilis inter pauca, lieni quoque ac[118] iocineri. eadem pota denarii unius[119] pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic et pleuriticos[120] et omnes lateris doloris[121].
[127] Rosmarinum dictum[128] est[129]. duo genera eius: alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum,[130] quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera[131] sanat viridis inposita et sedis procidentiam[132], condylomata[133], haemorrhoidas[134], sucus et fruticis et[135] radicis morbum regium et ea, quae repurganda sunt[136]. oculorum aciem exacuit.
semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur cum aerina[137] farina, purgat etiam lentigines et quae[138] excalfacienda sint[139] aut cum sudor quaerendus inlitum, item convulsis. auget et lacte[140] in vino potum, item radix. ipsa herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle prodest.
[147] Herba Sabina, brathy appellata a Graecis, duorum generum est, altera[148] tamarici[149] folio similis, altera cupresso[150] ; quare quidam Creticam cupressum dixerunt. a multis[151] in suffitus pro ture adsumitur, in medicamentis vero duplicato pondere eosdem effectus habere quos cinnamum traditur . collectiones minuit et[152] nomas conpescit, inlita ulcera purgat, partus emortuos adposita[153] extrahit et suffita[154]. inlinitur [155] igni sacro et carbunculis cum melle; ex[156] vino pota regio morbo medetur. gallinacii generis[157] pituitas[158] fumo eius herbae sanari tradunt.
Similis herbae[159] huic Sabinae est[160] selago appellata. legitur sine ferro, dextra mann per tunicam operta[161], sinistra[162] eruitur[163] velut a[164] furante, candida veste vestito pureque lautis nudis pedibus, sacro facto, priusquam legatur, pane[165] vinoque ; fertur in mappa nova. hanc contra perniciem omnem habendam prodidere Druidae Gallorum et contra omnia[166] oculorum vitia fumum[167] eius prodesse.
[174] Cummium[175] genera diximus. in[176] his maiores effectus melioris[177] cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem[178] coagulant[179] et ideo reicientibus[180] sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae vitiis inutiles[181], urinam cient[182], amaritudines hebetant. adstrictoriis[183] ceteris[184], quae ex amygdala amara est spissandisque[185] visceribus[186] efficacior, habet[187] excalfactorias vires[188].
[189] proponuntur[190] prunorum etiam[191] et cerasorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri IIII obolis[192] in mixto[193] potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis[194] prodesse cum passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus[195] maxime conveniunt.