[1] Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna[2], fidelissimumque ante omnia [3] homini[4] canis[5] atque[6] equus[7]. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac[8] feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu[9] percussorem domini laniatuque [10] et latratu coactum fateri scelus. Garamantum[11] regem canes CC ab exilio reduxere proeliati[12] contra resistentes. propter bella Colophonii[13] ilemcque Castabalenses cohortes canum habuere.
[14] hae primae[15] dimicabant in acie numquam detrectantes[16]; haec erant fidissima[17] auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus[18] eorum plaustris inpositas[19] . canis lasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is[20] vero, cui[21] nomen Hyrcani reddit Duris[22] , accenso[23] regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis.
[24] memorat et Pyrrhum , Gelonis tyranni canem, Philistus[25]; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi[26] lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium[27] nobilem, qui Cascellium[28] ius civile docuit, asturcone[29] e[30] suburbano redeuntem , cum advesperavisset, canis a grassatore[31] defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum , nec prius ille vulneratus est quam cane interempto.
[32] sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium[33] Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere[34] abigi potuisse nec[35] a[36] corpore recessisse abiecti[37], in[38] gradibus gemitoriis[39] maestos edentem ululatus magna populi Romani corona[40] , ex qua cum[41] quidam ei cibum obiecisset[42] , ad os defuncti tulisse. innatavit[43] idem, cadavere[44] in Tiberim[45] abiecto[46] , sustentare[47] conatus, effusa multitudine ad spectandam[48] animalis fidem.
[54] plurima alia in iis cotidie [55] vita invenit, sed in venatu[56] sollertia et sagacitas[57] praecipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam[58] silens[59] et occulte, set[60] quam significans[61] demonstratio est cauda primum , deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra[62] ad cubilia.
[63] E tigribus eos Indi volunt concipi et ob[64] id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Galli, quorum greges suum[65] quisque ductorem e canibus et ducem habent. ilium in venatu comitantur, illi pa- [66]rent; namque inter se exercent etiam magisteria[67].
[68] — (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati[69] occasionem praebeant) — Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae[70] magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas[71] emitti, conteinptim[72] inmobili iacente[73] eo, qua segnitia[74] tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi[75] eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove[76]: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore.
nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut[77] alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe villis per totum corpus ingenti[78] primum latratu intonuit , mox[79] ingruit[80] adsultans contraque membra[81] exurgens[82] hinc et illinc[83] artifici dimicatione, qua[84] maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatum[85] vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa.
[86] Canum generi bis[87] anno[88] partus. iusta[89] ad pariendum annua aetas. gerunt uterum[90] sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum 15 accipiunt, non tamen umnquam[91] ultra XXI[92] diem[93] nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono[94] die cernere , si gemini, decumo itemque[95] in[96] singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos[97] cerni. optimus[98] in fetu qui novissimus[99] cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta.