[1]Infra Palmyrae solitudines[2] Telendena[3] regio est dictaeque[4] iam Hierapolis[5] ac Beroea et Chalcis. ultra[6] Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet[7][8] Hemesa[9], item[10] Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus[11]. a Sura[12] autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten[13]. ab eo Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem[14].
[15] scinditur enim[16] Euphrates[17] a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum[18] Masicen[19] et parte laeva[20] in Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circaque[21] eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit mediamque permeans, item quam Mothrim[22] vocant, distrahitur in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac[23] Mesopotamiam[24] inundat sole optinente XX[25] partem cancri. minui incipit[26] in[27] virginem[28] e leone[29] transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parten[30] virginis.