[1] [2] Non possunt iure dici vina quae Graeci deuteria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua viiaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera[3]: decima[4] parte aquae addita quam[5] musti expressa sit et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis[6]; alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum[7] Cato appellat. nullum[8] ex his plus quam annui[9] usus.