[1] Sunt qui ultra eas Fortunatas putent[2] esse quasdamque alias, quo[3]in numero idem Sebosus etiam spatia conplexus lunoniam abesse a[4] Gadibus DCCL p. tradit, ab[5] ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri[6]. ab iis CCL[7] Fortunatas contra laevam[8] Mauretaniae in VIII[9] horam[10] solis; vocari Invallem[11] a[12] convexitate et Planasiam[13] a specie[14], Invallis[15] circuitu[16]CCC p.; arborum ibi proceritatem[17] ad CXL[18] pedes adulescere[19].
[20] Iuba de Fortunatis ita inquisivit : sub[21] meridiem[22] quoque[23] positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV[24] p., sic ut CCL supra occasum navigetur , dein per CCCLXXV[25] ortus petatur. primam vocari Ombrion[26], nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae[27], ex quibus aqua exprimatur, e nigris[28] amara, ex candidioribus potui[29] iucunda.
proximam ei Canariam vocari[34] a multitudine canum ingentis magnitudinis — ex quibus perducti sunt Iubae duo[35] —; apparere[36] ibi[37] vestigia aedificiorum. cum omnes autem copia[38] pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et[39] mellis, papyrum quoque et siluros[40] in amnibus gigni. infestari eas beluis, quae expellantur adsidue[41], putrescentibus[42].
Et[43] abunde orbe terrae[44] extra intra[45] indicato colligenda[46] in artum mensura[47] aequorum[48] videtur.