Aeque memorandum et de[1] panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media via hominis desiderio repente[2] apparuisse patri cuiusdam Philini[3], adsectatoris sapientiae ; ilium pavore coepisse regredi, feram vero[4] circumvolutari [5] non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset[6]. feta erat, catulis procul in foveam[7] delapsis[8].
primum ergo miserationis[9] fuit non expavescere, proximum[10] et[11] curam intendere, secutusque[12] qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos[13] , ea cum his[14] prosequente[15] usque extra solitudines deductus[16] laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.
[17] Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem [18] in Arcadia servatum a dracone[19] narrat. nutrierat[20] eum puer dilectum[21] admodum, parensque[22] serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque[23] voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis[24], cum essent expositi , produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudin i[25] fatorum[26] accepta fieri[27] aequius quam ferarum naturae arbitror.
[28] Panthera et tigris macularum[29] varietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac[30] suus[31] cuique[32] generi[33] color est, leonum[34] tantum in Syria[35] niger. pantheris in candido breves macularum oculi. ferunt odore[36] earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate[37] terreri[38] ; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corripiunt . sunt qui tradant in armo iis[39] similem lunae esse maculam crescentem in orbem[40] seque cavantem[41] pari modo[42].
Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. contra hoc[47] tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia[48] inportare . primus autem Scaurus aedilitate[49] sua varias CL universas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus CCCCXX[50].