[6] vestigia complurium incohatarum[7] extant. una est in Arsinoite[8] nomo, duae[9] in Memphite, non procul[10] labyrintho[11], de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit[12] Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed[13] Aegyptiis[14] inter mira ac memoranda narrata[15]. harum cacumina cc cubita[16] extra aquam[17] eminere dicuntur. reliquae tres[18], quae orbem terrarum inplevere[19] fama[20], sane conspicuae undique adnavigantibus , sitae sunt in parte Africae monte[21] saxeo sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari diximus Delta, a Nilo[22] minus IIII[23] milia[24] passuum[25], a Memphi[26][27]VII D[28], vico adposito quem vocant[29] Busirin[30]; in eo sunt adsueti scandere illas.
Ante[31] est sphinx vel magis narranda, de qua[32] siluere[33], numen[34] accolertium. Harmain[35] regem putant in ea conditum et volunt invectam videri; est autem saxo naturali elaborata. rubrica[36] facies[37] monstri colitur[38]. capitis per frontem ambitus[39] centum duos pedes colligit, longitudo pedum CXLIII est, altitudo[40] a ventre ad summam[41] aspidem[42] in capite, LXIS[43].
[50]qui[51] de iis[52] scripserint[53]—sunt Herodotus[54], Euhemerus[55], Duris Samius, Aristagoras, Dionysius[56], Artemidorus , Alexander polyhistor, Butoridas[57], Antisthenes , Demetrius, Demoteles, Apion[58]—, inter omnes eos[59] non constat, a quibus factae sint, iustissimo casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. aliqui ex iis[60] prodiderunt in raphanos[61] et alium[62] ac cepas MDC[63] talenta erogata.
[64] amplissima septem[65] iugera optinet soli. quattuor angulorum paribus[66] intervallis DCCLXXXIII[67] pedes singulorum laterum, altitudo[68] a cacumine[69] ad solum pedes DCCXXV colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS[70]. alterius intervalla singula[71] per quattuor angulos pedes[72] DCCLVIIS[73] comprehendunt . tertia minor quidem praedictis, sed multo spectatior , Aethiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter angulos.
[74] vestigia aedificationum[75] nulla exstant, harena late pura circa[76], lentis[77] similitudine[78], qualis in maiore parte Africae. quaestionum summa est, quanam ratione[79] in tantam [80] altitudinem subiecta[81] sint caementa. alii nitro ac[82] sale adaggeratis cum[83] crescente opere et peracto fluminis[84] inrigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos pontes, peracto opere[85] lateribus[86] in privatas domos distributis [87], Nilum enim non putant rigare potuisse multo humiliorem . in pyramide maxima est intus puteus LXXXVI[88] cubitorum; flumen illo admissum[89] arbitrantur.
[90] mensuram altitudinis earum omnemque[91] similem[92] deprehendere invenit Thales Milesius umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. haec[93] sunt pyramidum miracula, supremumque illud, ne quis regum opes[94] miretur, minimam ex iis[95], sed laudatissimam, a Rhodopide[96] meretricula factam. Aesopi fabellarum[97] philosophi conserva[98] quondam[99] et contubernalis haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse conquisitas[100]
[101] Magnificatur et alia turris a rege facta in[102] insula Pharo portum[103] optinente Alexandriae, quam constitisse DCCC talentis[104] tradunt, magno animo, ne quid omittamus, Ptolemaei regis, quo[105] in ea permiserit Sostrati Cnidii[106] architecti structura[107] ipsa[108] nomen inscribi. usus eius nocturno navium cursu[109] ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque[110] introitum, quales iam compluribus locis[111] flagrant[112], sicut[113] Ostiae ac Ravennae. periculum in continuatione ignium, ne sidus existimetur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem Cnidi fecisse[114] traditur.