[1] Alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, praecipuum ad vomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci[2] atque ita calidae aquae tribus cyathis. adiecere[3] quidam buselinum[4], differens brevitate caulis a[5] sativo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, praevalere contra serpentes potu et inlitu[6].
[7] Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens [8]. addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere[9], commanducatum et in sole positum vermes;
Afri[10] vero, si eo die feriatur quispiam a[11] scorpione, quo ederit ocimum, non posse servari. quin immo tradunt[12] aliqui, manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo[13] omnes. Diodorus [14] in empiricis[15] etiam pediculos facere ocimi cibum.
[16]secuta aetas acriter[17] defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam[18], et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque[19] veneis mederi ex vino addito aceti[20] exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeration e[21], inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et[22] aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino.
[23] stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto[24] sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo[25] regio et hydropicis prodesse, etiam in[26] choleris[27] destillationes [28] stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Philistio [29] dedit et coctum dysintericis, et contra[30].... Plistonicu s[31], aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis exinanitque[32] lactis proventum.
[33] auribus utilissimum infantium , praecipue cum adipe anserino. semen tritum et haustum[34] naribus sternumenta[35]compescit[36] et destillationes quoque capitis[37] inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento[38] sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur.