e[1] Pythagorae inventis non temere fallere[2], inpositivorum nominum [3] inparem vocalium[4] numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili[5] ex iis[6], qui[7] III animalia[8] singulis ictibus interfecerint[9], hominem, aprum, ursum.
[10] probabilius id facit hasta velitaris evulsa[11] corpori[12] hominis, si terrain non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet[13]. sic et sagittas corpori[14] eductas[15], si terrain non attigerint, subiectas cubantibus amatorium[16] esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin et comitialem[17] morbum[18] sanari cibo[19] e care ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes[20] medicae[21] sunt, sicuti diximus de Pyrrhi[22] regis pollice, et Elide solebat ostendi[23] Pelopis os ulnamque[24]eam[25] eburneam adfirmabant.—(Naevos[26] in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi).—
veniam quoque a deis spei alicuius audacioris[35] petimus in sinum spuendo[36], et iam[37] eadem ratione terna despuere precatione[38] in omni medicina mos[39] est atque[40] ita effectus adiuvare[41], incipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum[42] dicimus[43], sed experimento facile: si quem paeniteat ictus eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam[44] manum qua percussit[45], levatur ilico in[46] percusso[47] culpa[48]. hoc saepe delumbata[49] quadrupede adprobatur statim a tali remedio correcto animalis ingressu.
[50] quidam vero adgravant ictus ante conatum simili modo saliva in manum[51] ingesta. credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae[52] inlitu[53] adsiduo arceri; item lippitudines[54] matutina cottidie velut inunctione , carcinomata malo terrae[55] subacto, cervicis[56] dolores[57] saliva ieiuni dextra manu ad dextrum[58] poplitem relata, laeva ad sinistrum; si quod animal aurem[59] intraverit et inspuatur, exire.
[60] inter amuleta est editae quemque urinae[61] inspuere[62], similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur, item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum adierit. Marcion Zmyrnaeus[63], qui de simplicibus[64] effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo[65] tradit, item rubetas aliasque ranas, Ofilius[66] serpentes, si quis in hiatum earum expuat, Salpe torporem sedari quocumque membro stupente[67], si quis in sinum expuat aut si superiores[68] palpebras[69] saliva tangat.
[70]cur[71] non[72]et haec[73] credamus rite fieri[74], extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans, a nutrice terna adspui[75] in os? quamquam[76] religione eum tutatur[77] et fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium , custos, qui deus inter sacra[78] Romana a[79] Vestalibus[80] colitur[81], et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus invidiae, iubetque eosdem[82] respicere[83] similis medicina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex.
[91] Capillus puero[92] qui primum decisus est, podagrae inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium [93] inpositus[94], virorum quoque, capillus canis morsibus medetur ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si credimus [95], e[96] revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus carcinomati[97]. pueri[98] qui primus ceciderit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio habitus muliebrium locorum dolores prohibet.
[99] —Pollex in pede praeligatus[100] proximo digito tumores inguinum sedat [101], in manu dextera[102][103] II medii[104] lino leviter[105] colligati destillationes atque lippitudines[106] arcent. quin et eiectus lapillus[107] calculoso alligatusque[108] supra pubem levare ceteros[109] dicitur ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; adicit[110] Granius[111] efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. partus accelerat[112] et mas[113], ex quo quaeque conceperit[114], si cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta precatione, et cinxisse[115] eundem[116] et soluturum[117], atque abierit.
[118] Sanguine[119] ipsius hominis ex[120] quacumque parte emisso efficacissime anginam[121] inlini tradunt Orpheus et Archelaus, item ora[122] comitiali morbo[123] conlapsorum[124], exurger e[125] enim protinus; quidam, si pollices pedum pungantur [126] eaeque[127] guttae referantur[128] in faciem, aut si virgo dextro pollice attingat[129], hac[130] coniectura[131] censentes virgines[132] carnes edendas[133].
[134] —Aeschines[135] Atheniensis excrementorum [136] cinere anginis medebatur et tonsillis[137] uvisque[138] et carcinomatis. hoc medicamentum vocabat botryon[139].— Multa genera morborum primo coitu solvuntur[140] primoque feminarum mense aut, si hoc[141] non contigit[142], longinqua fiunt, maximeque comitiales. quin et a serpente[143], a scorpione[144] percussos[145] coitu levari[146] produnt, verum feminas venere ea laedi.—Oculorum vitia fieri negant nec lippire[147] eos, qui, cum pedes lavent[148], aqua inde ter oculos[149] tangant.
Inmatura morte raptorum manu strumas, parotidas [150], guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuiuscumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa. et[151] ligno fulgure icto reiectis post terga manibus[152] demorderi aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri[153] dente[154] hominis sui sexus et eum[155], qui caninus vocetur, insepulto exemptum adalligari.
[156] —Terram e[157] calvaria[158] psilotrum esse palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit, commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse[159] hominis circumscripta. alii[160] e tribus puteis pari mensura aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in tertianis accessu[161] febrium bibendum. iidem in quartanis fragmentum clavi a[162] cruce involutum lana collo subnectunt aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam sol non attingat.
Magorum haec commenta sunt[163], ut cotem, qua ferramenta saepe exacuta[164] sint, subiectam ignari[165] cervicalibus de[166] veneficio[167] deficientis evocare indicium, ut ipse dicat, quid[168] sibi datum sit et ubi et quo tempore, auctorem tamen non nominare. fulmine utique percussum[169] circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat.
[170] inguinibus medentur aliqui liceum[171] telae detractum alligantes novenis septenisve nodis[172], ad singulos[173] nominantes viduam[174] aliquam atque ita inguini[175] adalligantes. liceo[176] et clavum[177] aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent[178] a vicensima luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput manibus porrectis et, quicquid[179] adprehendere, eo fricantes.
[180] clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat[181], vel cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum[182] aceto adfusis[183] lutum fronti inlitum capitis dolorem sedare[184], item laqueum suspendiosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit[185]in[186] faucibus, cadere[187] demissis in aquam frigidam pedibus[188] ; si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase[189] ossiculis; si panis haereat[190], ex eodem in utramque aurem addito[191] pane.
[192] Quin et sordes hominis[193] in magnis fecere remediis quaestus[194] gymnici[195] Graecorum, quippe ea strigmenta molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata[196], articulorum nodos.
[206] excedit fidem inpudens cura, qua sordes virilitatis contra scorpionum ictus singularis[207] remedii[208] celeberrimi auctores clamant[209], rursus in feminis qua[210] infantium alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; meconium[211] vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere[212] parieles, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere dicuntur[213] ; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque[214] et desquamatis ambustisve inlinuntur.
Eo minus[215] omitti convenit ab animo hominis pendentes [216] medicinas.
[217] abstinere[218] se[219] cibo omni au potu, alias vino tantum aut carne, alias balneis, cumquid eorum postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui[220], fricari cum[221] ratione; vehemens enim fricatio spissat[222], lenis[223] mollit, multa adimit corpus, auget modica.
[224] in primis vero prodest ambulatio , gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi[225] navigatio, longis[226] morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et[227] rara vomitione . supini cubitus[228] oculis conducunt[229], at[230] proni tussibus, in latera[231] adversus[232] destillationes[233]. Aristoteles et Fabianus plurimum somniari circa ver et autumnum[234] tradunt, magisque supino cubitu, at[235] prono nihil, Theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis .
[236] sol[237] quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi praestari potest, sicuti[238] linteorum strigiliumque[239] vehementia. perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere cibis et[240] interponere frigidam eiusdemque potu[241] somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum animal aliud calidos potus sequi[242], ideoque non esse[243] naturales .