[1] Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussu et lovis deorum[2] summi adstipulatu Euthymus[3] pycta[4], semper Olympiae victor et semel victus. patria[5] ei Locri in Italia; ibi[6] imaginem eius[7] et Olympiae alteram eodem [8] die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque[9] iussisse sacrificare[10], quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo[11] mirum aliud quam hoc[12] placuisse[13] dis.