[1] Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti[2] singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent[3] cumbis . capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes[4], quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae.
ferunt et pastum[5] egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium[6] sonitu. turn adnatare tacite[7] leniterque[8] singulis ternos; a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e[9] terra a pluribus trahi. in Phoenicio[10] mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato[11] tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine.
[12] Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari conchyliis[13] vivunt, tanta[14] oris duritia, ut lapides comminuant, in terrain egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta [15]terra, pavita hac[16] pectore et complanata, incubant noctibus. educunt fetus[17] annuo spatio. quidam oculis[18] spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, done mas festucam aliquam[19] inponat aversae.
[20] Trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium[21] id vocatur, eximiae[22] testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos[23] terrent, Trogodytae autem, ad[24] quos adnant[25], ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae[26] vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore vi- >ventes. neque aliud ibi animal provenit.