[5] Dipsacos[6] folia habet lactucae bullasque spinosas in[7] dorsi medio, caulem[8] II cubitorum iisdem spinis horridum [9], genicula eius binis foliis amplectentibus concavo[10] alarum sinu[11], in quo subsistit[12] ros salsus. in cacumine capitula sunt echinata spinis[13]. nascitur in aquosis. sanat rimas[14] sedis, item fistulas decocta in vino radice usque, dum sit crassitudo cerae[15], ut possit in fistulas[16] collyrium mitti[17], item verrucas omnium generum. quidam et alarum[18], quas supra diximus, sucum inlinunt iis[19].
[37] Elatine[38] folia habet casiae[39], pusilla[40], pilosa, rotunda[41], semipedalibus ramulis quinis senisque[42], a radice statim foliosis. nascitur in segete[43], acerba gustu[44] et ideo oculorum fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis, subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis usu dysinteria liberat.
[45] — Empetros[46], quam nostri ealcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere[47] in saxo. quae[48] propius[49] maria fuit[50], salsa[51] est potaque trahit bilem ac pituitas; quae[52] longius magisque terrena[53], amarior[54] sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in[55] hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque[56] frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant , una rumpi.
[57] — Epicactis[58] ab aliis elleborine[59] vocatur, parva[60] herba, exiguis foliis, iocineris vitiis utilissima et contra venena pota.— Epimedion[61] caulis est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, numquam [62] florens, radice tenui, nigra, gravi odore[63] ac[64]..... in[65] umidis nascitur[66]. et huic spissandi refrigerandique natura , feminis[67] cavenda. folia in vino trita virginum mammas cohibent.
[73][74] Felicis[75] duo genera nec florem habent nec semen. pterim[76] vocant Graeci, alii blachnon[77], cuius ex una radice conplures exeunt felices bina etiam cubita excedentes longitudine , non graves odore[78] ; hanc marem existimant. alterum genus thelypterim[79] Graeci vocant, alii nymphaeam[80] pterim[81] ; est autem singularis atque non fruticosa, brevior molliorque et densior, foliis ad radicem canaliculata[82].
[83] utriusque[84] radice sues[85] pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen Graeci inposuere. radices utriusque[86] longae in. oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. effodi debent vergiliis[87] occidentibus. usus radicis[88] in trimatu tantum, neque ante[89] nec postea. pellunt interaneorum animalia, ex his taenias[90] cum melle, cetera ex vino dulci triduo potae, utraque[91] stomacho inutilissima[92]. alvum solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius taenias[93] cum[94] scamonii[95] pari pondere.
[96] radix eius pondere[97] II obolorum [98] ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato[99] contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque in[100] cervicibus. folia cimicem necant[101], serpentem non recipiunt ; ideo substerni[102] utile est[103] in locis suspectis, usta[104] etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae discrimen: optima Macedonica[105] est, secunda Cassiopica[106].—
[107] Femur[108] bubulum appellatur herba, nervis et ipsa[109] utilis recens in aceto ac sale trita.
Galeopsis[110] aut, ut[111] alii, galeobdolon[112] vel[113] gallon[114] caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odorem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcinomata [115][116] ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, parotidas [117] discutiunt. ex usu est et decoctae[118] suco fovere. putrescentia quoque et gauigraenas sanat cum sale.—
[119] Glaux[120] antiquitus eugalacton[121] vocabatur[122], cytiso[123] et lenticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra[124] serpunt quini seni[125], admodum tenues[126], a[127] radice[128]. flosculi purpurei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui[129] hauserint , balineis[130] uti convenit.