[1] Pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicavimus[2] et[3] eius duo genera, spissum liquidumque.[4] spissarum[5] utilissima medicinae Bruttia[6], quoniam pinguissima[7] et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et[8] magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc[9] adiciunt , ex[10] mascula[11] arbore[12] meliorem[13] esse, non arbitror posse intellegi.
[14][15] picis natura excalfacit, explet. adversatur privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum melle, destillationibus[16] et sternumentis[17] a[18] pituita[19]. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera[20]. sanat lichenas , alvum solvit, excreationes[21] pectoris adiuvat ecligmate[22] aut[23] inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uva passa et axungia carbunculos purgat et[24] putrescentia ulcera; quae vero serpunt[25], cum pineo cortice aut sulpure.
[26] phthisicis[27] cyathi[28] mensura[29] quidam dederunt et contra veterem tussim. rhagadas[30] sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, vulvae duritias et conversiones [31], item odore[32] lethargicos. strumas cum[33] farina hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad[34] mulierum mammas Bruttia[35] ex vino[36] subfervefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis[37] inpositis.
[38] Liquida pix oleumque[39], quod pisselaeon[40] vocant, quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt[41] et vocant palimpissam[42]. liquida anginae perunguntur intus et[43][44] uva,.. aurium[45] dolores, claritatem[46] oculorum, oris circumlitiones , suspiriosos[47], vulvas, tussim veterem et crebras exscreationes pectoris, spasmos, tremores[48], opisthotonos, paralysis[49], nervorum dolores, praestantissimum ad canum et iumentorum scabiem.
[50] Est et pissasphaltos[51], mixta bitumini[52] pice naturaliter [53] ex Apolloniatarum agro—quidam ipsi miscent—, praecipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus mammas laeserit. nativum[54] optimum ex eo, quod, cum fervet, innatat[55].
Zopissam eradi navibus diximus, cera marino[56] sale macerata. optima haec a tirocinio navium. additur autem in malagmata ad discutiendas collectiones.
Taedae[57][58]..... decoctaeque[59] in aceto dentium dolores efficaciter colluunt[60].
[61][62] Lentisci[63] arboris[64] et semen et cortex et lacrima urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae serpunt, fotu[65]. inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas conluit. folia dentibus in[66] dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur[67] ; rcapillum tingunt[68]. lacrima sedis vitiis prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum et[69] [e lacrima] stomacho utile[70], ructum et urinam movens. quod et capitis doloribus cum polenta illinitur[71].
[72] folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche[73] lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata[74] adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri et ad omnia[75], quae acaciae[76] vis. medetur et attritis[77] partibus [78] sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive foliis ex oleo decoctis, si[79]hae cum aqua ita[80] foveantur. scio Democratem medicum in valitudine Considiae[81], M.[82] Servili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco[83] pascebat[84].