[1] Inauspicata est et incendiaria avis, quam[2] propter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus, sicut L. Cassio[3] C.[4] Mario cos., quo anno et bubone[5] viso lustratam [6] esse. quae sit avis ea[7], non[8] reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spinturnicem [9] eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves, qui se scire diceret non inveni.