[1]Molarem quidam[2] pyriten vocant, quoniam plurimus sit ignis illi, sed est alius[3] spongiosior[4] tantum[5] et alius etiamnum[6] pyrites similitudine aeris. in Cypro eum reperiri volunt metallis[7], quae sint[8] circa Acamanta[9], unum argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie[10], ab aliis iterum tertiumque in melle, donec[11] consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein in[12] melle, ac postea lavantur ut aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare,[13] discutere[14],[15] extenuare[16] et duritias in pus[17] vertere[18]. utuntur et[19] crudis tusisque[20] ad strumas atque furunculos.
[21] pyritarum [22] etiamnum[23] unum[24] genus aliqui faciunt plurimum ignis habentis[25]. quos vivos appellamus[26], ponderosissimi sunt, hi[27] exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui clavo vel altero lapide percussi scintillam[28] edunt, quae excepta[29] sulpure aut fungis aridis vel foliis[30] dicto celerius[31] praebet[32] ignem.
[38] Geoden[39] ex argumento appellant, quoniam conplexus est terram, oculorum medicamentis utilissimum, item mammarum ac testium vitiis.— Melitinus[40] lapis sucum remittit dulcem melleumque[41]. tunsus[42] et cerae[43] mixtus eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur et faucium exulcerationi, epinyctidas[44] tollit, volvarum dolores inpositus vellere[45].
[46]— Gagates lapis nomen habet[47] loci et amnis Gagis[48] Lyciae. aiunt et in Leucolla[49] expelli mari atque intra XII stadia colligi. niger est, planus, pumicosus , levis, non multum a ligno differens, fragilis, odore, si teratur, gravis. fictilia ex eo inscripta[50] non delentur; cum uritur, odorem sulpureum reddit; mirumque, accenditur aqua, oleo[51] restinguitur.
[52] fugat serpentes ita recreatque volvae strangulationes. deprendit sonticum morbum et virginitatem suffitus. idem[53] ex vino decoctus dentibus medetur strumisque cerae permixtus. hoc dicuntur uti Magi[54] in ea[55], quam vocant axinomantiam[56], et peruri[57] negant, si eventurum[58] sit quod aliquis optet.
[59]— Spongitae[60] lapides[61] inveniuntur in spongeis et sunt marini. quidam eos tecolithos[62] vocant, quoniam vesicis[63] medentur, calculos rumpunt in vino poti.— Phrygius lapis gentis habet nomen; est autem glaeba pumicosa. uritur[64] ante vino perfusus[65], flatus[66] follibus, donee rufescat[67], ac rursus dulci vino extinguitur ternis[68] vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis.