Bombycas[1] et in Coo insula nasci tradunt[2] cupressi , terebinthi[3], fraxini, quercus florem[4] imbribus decussum terrae halitu[5] animante. fieri autem primo papiliones[6] parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorrescere et adversus[7] hiemem tunicas sibi instaurare densas, pedum[8] asperitate radentes[9] foliorum lanuginem[10]. in[11] vellera[12] hanc ab iis cogi[13] subigique unguium carminatione, mox trahi in tramas[14], tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori involvi nido volubili;
tum ab homine tolli fictilibusque vasis[15] tepore et furfurum esca nutiri[16], atque ita subnasci sui generis plumas, quibus vestitos ad alia[17] pensa[18] dimitti. quae vero capta[19] sint[20] lanitica[21], umore[22] lentescere[23], mox in fila tenuari iunceo[24] fuso[25]. nec puduit has vestes usurpare etiam viros levitatem[26] propter aestivam[27]: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri[28] sit etiam vestis. Assyria[29] tamen bombyce adhuc feminis cedimus[30].