[1][2] Mulieri ante septimum mensem[3] profusum[4] lact inutile, ab eo[5] mense, quo[6] vitales[7] partus, salubre[8]. plerisque autem totis mammis atque etiam alarum[9] sinu[10] fluit. cameli lact habent, donec[11] iterum gravescant[12]. suavissimum id[13] existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos[14] ante partum non habet[15], et[16] primo semper a partu[17] colostrae[18] fiunt, ni[19][20] admisceatur aqua, in[21] pumicis modum[22] coeunte duritia. asinae praegnates[23] continuo lactescunt. pullos earum, ubi[24] pingue pabulum, biduo a partu[25] maternum lact[26] gustasse letale est.
[30] conferre aliquid[31] et candori[32] in mulierum cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque[33] cutem credens[34]. omne autem igne spissatur, umore[35] fervescit[36]. bubulum caseo fertilius quam[37] caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. quae plures quaternis[38] mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas.
[39][40]Coagulum hinnulei[41], leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius utrimque[42] dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei[43] dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum[44]. spuma id est, lacte[45] concretior[46] lentiorque[47] quam quod serum[48] vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui[49].