[1]30. Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et[2] formicae similem ovis vere[3] , .... et hae[4] communicantes laborem ut apes, sed illae[5] faciunt cibos, hae condunt. ac[6] si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione[7] vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et his rei[8]publicae ratio, memoria, cura.
semina adrosa condunt , ne rursus in frugem[9] exeant e terra[10], maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eaedem[11] interlunio cessant. iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara[12], certi dies[13] ad recognitionem [14] mutuam nundinis dantur.
[15] quae tune earum concursatio , quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio[16]! silices itinere earum adtritos videmus et opere[17] semitam factam, ne quis dubitet[18] , qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter[19] se viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia[20] pinnatae .