[5] Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum[6] transmarino alienatur. illud[7] enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon[8] vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus , convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos , lienes[9], lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.
[10] Papaveris sativi tria[11] diximus genera, et sponte[12] nascentis alia promisimus[13]. e sativis albi calix[14] ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur .[15] e nigro papavere sopor[16] gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut lollas[17], cum deflorescit [18], hora sereni[19] diei tertia[20], hoc est cum ros in eo exaruerit . incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput.
[21] sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit[22], ungue pollicis , ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papaveris [23] vero largus] densatus[24] et in pastillos tritus in umbra siccatur[25], non vi[26] soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur , etiam mortifera per somnos[27]. opium[28] vocant. sic scimus interemptum P[29]. Licini Caecinae praetorii viri patrem in Hispania Bavili[30], cum valetudo inpetibilis[31] odium vitae fecisset; item plerosque alios.
qua de causa magna concertatio[32] extitit. Diagoras[33], Erasistratus[34] in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea, quoniam visui noceret. addidit[35] Andreas, ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. sed postea usus eius non inprobatus[36] est medicamento nobili , quod διὰ κωδυῶν[37] vocant.
[38] semine quoque eius trito in pastillos[39] e lacte[40] utuntur[41] ad somnum[42], item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et[43] aurium dolori instillatur[44]. podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant[45]ληξιπυρέτους quasque pepticas[46] et coeliacas[47].
[48] nigrum tamen coeliacis[49] in vino datur[50]. sativum omne maius. rotunda ei[51] capita, at[52] silvestri longa ac[53] pusilla, sed[54] ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium [55] vocatur, multum opio[56] ignavior[57].
[58] experimentum opii est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—, mox[59] in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum[60] demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri[61] experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula[62] innatat, fictum in pusulas[63] coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, done suco recenti[64] simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.