[1] Durabat tamen antiquitas firm[2] magnasque confessae [3] rei vindicabat reliquias, donec[4] Asclepiades aetate Magni Pompei orandi[5] magister nec satis in arte ea[6] quaestuosus , ut ad alia quam forum[7] sagacis ingenii, huc[8] se repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec id egisset nec remedia nosset oculis usuque[9] percipienda, torrenti[10] ac meditata cotidie[11] oratione blandiens omnia abdicavit totamque medicinam ad causas[12] revocando coniecturae [13] fecit,
[14] quinque res maxume communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem corporis, ambulationem, gestationes[15], quae cum unusquisque semet ipsum sibi praestare[16] posse[17] intellegeret[18], faventibus cunctis, ut essent vera quae facillima[19] erant, universum prope humanum genus circumegit in se[20] non alio modo quam si caelo demissus[21] advenisset.
[22] Trahebat praeterea mentes[23] artificio inani, alias[24] vinum[25] promittendo aegris dandoque tempestive, iam[26] frigidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari[27] prius Herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat Cleophantus apud priscos, ipse cognominari se[28] frigida danda praeferens[29], ut[30] auctor est M. Varro. alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos[31], quorum iactatu[32] aut morbos[33] extenuaret aut somnos adliceret, iam balneas avidissima homninum cupidine[34] instituendo et[35] alia multa dictu[36] grata[37] atque iucunda, magna auctoritate nec minore fama,
[38] cum occurrisset ignoto funeri, relato homine[39] ab rogo atque servato, ne quis levibus momentis tantam conversionem factam existimet. id solum possumus indignari, unum hominem e levissima[40] gente[41], sine opibus ullis orsum, vectigalis sui causa repente leges[42] salutis humano generi[43] dedisse, quas tamen postea abrogavere[44] multi[45].
[46] Asclepiaden [47] adiuvere[48] multa[49] in antiquorum[50] cura nimis anxia et rudia, ut obruendi[51] aegros veste sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo[52] quaerendi[53] in urbe[54] nimbosa, immo vero tota Italia imbrici- trice[55], tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandiente[56].
[57] praeterea in quibusdam morbis[58] mnedendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnavit merito et vomitiones tune supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus[59] stomacho inimicos, quod est magna ex parte verum[60]. itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia[61] signamus.