[1][2] P.[3] Cornelius Rufus, qui consul cum M'.[4] Curio[5] fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso Pheraeus[6] Iason[7] deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore[8] medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen[9] Isaram proelio commisso adversus[10] Allobrogum [11] Arvernorumque[12] gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie.
incertum ac fragile nimirum[13] est hoc munus[14] naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis[15] quibus largissime contigit[16] , universum utique[17] aevi tempus intuentibus.[18] quid, quod aestimatione[19] nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars[20] aequa morti similis exigitur aut poena[21] est, nisi contigit quies? nec[22] reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens[23] invocata morte[24] , ut nullum frequentius sit votum.
[25] natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent[26], praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac[27] ciborum instrumenta , et tamen vitae hoc tempus adnumeratur[28]. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici[29] , centum[30] et quinque annis vixisse[31] sine ullo corporis incommodo.
[37] morbis quoque enim[38] quasdam leges natura posuit[39] : quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere , quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere [40] ; alliis[41] pubertate deponi, feminis[42] praecipue; senes minime sentire[43] pestilentiam. namque et[44] universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini[45] aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad[46] occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere[47] , non hieme, nec[48] ut[49] ternos excedat[50] menses.