[1] Subicitur[2] Ponti regio Colica[3], in qua iuga Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est,[4] altero latere in Euxinum[5] et Maeotium[6] devexa, altero in Casplum et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae[7] nationes, tenerit Melanchlaeni[8], Coraxi, urbe Colchorum[9] Dioscuriade[10] iuxta fluvium Anthemunta[11] nune deserta, quondam adeo clara, ut Timosthenes in ear CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a[12] nostris[13] CXXX interpretibus negotia gesta ibi.
[14] sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio[15], Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum[16] gentem fere[17] constat. C??? a[18] Dioscuriade oppidum Heracleum[19] distat[20], a Sebastopoli LXX. Achaei[21], Mardi[22], Cercetae[23], post eos Seraci[24], Cephalotomi. in intimo eo tractu Pityus[25] oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritae[26], Sarmatarum populus[27] in Caucasi iugis, post quae[28] Sauromatae.
[29] ad hos profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos[30]iis esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent[31]; siccari eas[32] aestu recedente. in ora autem eiuxta Cercetas flumen[33] Icarus, Achaei[34] cum oppido[35] Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium Crunoe[36], a quo supercilium arduum tenent Toretae[37], civitas Sindica, ab Hiero LXVII.D[38], flumen Setheries[39].