[1] Chrysocolla[2] umor est in[3] puteis, quos diximus, per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis[4] usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem in aerariis[5] metallis et proximam in argentariis fieri conpertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria . in omnibus autem his[6] metallis fit et[7] cura multum infra[8] naturalem illam inmissis in venam aquis leniter[9] hieme tota usque[10] in Iunium mensem, dein siccatis Iunio et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam vena putris.
[11] nativa duritia maxime distat; uvam[12] vocant. et tamen illa quoque herba, quam lutum[13] appellant, tinguitur . natura est, quae lino[14] lanaeve[15], ad sucum[16] bibendum . tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius[17] cribratur. quidquid non transmeat , repetitur in pila, dein molitur.
pulvis semper in catinos[18] digeritur[19] et ex aceto maceratur, ut omnis duritia[20] solvatur[21], ac rursus tunditur, dein lavatur, in[22] conchis siccatur[23], tum[24] tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pingiturque[25], antequam pingat. refert[26] quam bibula docilisque[27] sit. nam nisi rapuit[28] colorem, adduntur et scytanum atque turbistum[29]; ita vocant medicamenta sorbere cogentia.
[30] Cum tinxere pictores, orobitin[31] vocant eiusque duo genera faciunt: elutam[32], quae[33] servatur in lomentum[34], et liquidam[35] globulis sudore resolutis. haec utraque genera in Cypro fiunt. laudatissima autem est in Armenia, secunda[36] in Macedonia, largissima in Hispania; summa[37] commendationis , ut[38] colorem[39] in herba[40] segetis laete[41] virentis quam[42] simillime reddat.
[43] visumque iam est Neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori[44] panno aurigaturus esset. indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam[45], quae taxatur[46] in libras[47] $X$[48] VII, mediam quae $X$ v[49], attritam, quam et[50] herbaceam vocant, $X$ III. sublinunt autem harenosam[51], priusquam inducant, atramento et paraetonio[52].
[53] haec[54] sunt tenacia eius, colore[55] blanda[56]. paraetonium, quoniam est natura pinguissimum et propter levorem[57] tenacissimum, atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chrysocollae [58] adferat. luteam[59] putant a luto[60] herba[61] dictam, quam ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilissimo genere atque fallacissimo.
[62] Usus chrysocollae et in[63] medicina est ad purganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida siccat[64] et contrahit. datur et in angina orthopnoeave[65] lingenda [66] cum melle. concitat vomitiones, miscetur et collyriis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chrysocollam medici[67] acesim[68] appellant, quae non est orobitis[69].
[70] chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando[71] auro, et inde omnes[72] appellatas[73] similiter virentes[74] dicunt. temperatur autem[75] Cypria aerugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque[76] Cyprio aere in Cypriis mortariis; santernam vocant nostri. ita feruminatur[77] aurum, quod argentosum vocant. signum est, si addita santerna nitescit [78]. e diverso aerosum[79] contrahit se hebetaturque et difficulter feruminatur[80]. ad id glutinum fit auro et septima argenti parte[81] ad supra dicta[82] additis unaque tritis[83].
[84] Contexique[85] par[86] est reliqua[87] circa hoc, ut universa naturae contingat[88] admiratio. auro[89] glutinum est tale[90], argilla ferro, cadmea aeris massis, alumen[91] lamnis, resina plumbo et marmori, at[92] plumbum nigrum albo iungitur ipsumque[93] album sibi oleo, item stagnum aeramentis[94], stagno[95] argentum.—Pineis optume[96] lignis aes ferrumque funditur[97], sed et[98] Aegyptio[99][100] papyro, paleis aurum.—Calx aqua accenditur et Thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem aceto maxime et visco et ovo.—Terra minime flagrat, carboni[101] vis maior exusto iterumque flagranti.