[1][2] Sanguis[3] quibus multus et[4] pinguis, iracundi[5]. maribus quam feminis nigrior et iuventae[6] quam[7] senio, et inferiore parte pinguior. magna et[8] in eo vitalitatis[9] portio[10]. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit[11]. animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior[12], timidiora quibus minimus aut[13] nullus.
[21] profluvium eius uni fit in maribus[22] homini, aliis nare alterutra[23] vel utraque[24], quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino[25] Visco[26] praetorio viro et omnibus annis Volusio Saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit[27] annum. solum hoc in corpore temporarium[28] sentit incrementum , si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.
[29] Quae animalium latere certis temporibus diximus,[30] non habent[31] tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno[32] tantum[33] minore[34] materia suffusi[35], verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus[36] modis, item ruboris: alius enim irae et[37] alius verecundiae.