[1] Malorum plura sunt genera. de citreis[2] cum sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae[3][4] nomine. aeque peregrina sunt zizipha[5] et tubures[6], quae et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus utraque[7] attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus[8] praecipue[9] decora, quoniam et[10] in tecta iam silvae scandunt. tuburum[11] duo genera: candidum et a colore syricum[12] dictum.
[20] Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam[21] ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio Cestioque[22] et Mallio[23], item Scaudio[24] ; quibus cotoneo[25] insito ab Appio[26] e Claudia gente Appiana sunt cognominata.
[27] odor est iis[28] cotoneorum, magnitude quae[29] Scaudianis[30], color rubens . ac ne quis sic[31] ambitum[32] valuisse claritatis e[33] familia[34] putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate . Cato adicit Quiriniana[35] et quae tradit in doliis[36] condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias nobilitavere Amerina[37] et Graecula. cetera e causis traxere
nomen: germanitatis cohaerentia gemella[38], numquam singula in fetu, colore[39] syrica[40], cognatione[41] melapia, mustea[42] a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti 5 —haec[43] in Epiro primum provenisse[44] argumento sunt Graeci, qui Epirotica[45] vocant —, mammarum effigie orthomastia[46], condicione[47] castrati seminis quae spadonia appellant Belgae.
[48] melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide[49] tument pulmonea. est quibusdam sanguineus[50] colos[51] origine ex mori insitu[52] tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia[53] saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare[54] inprobae iis[55] acerbitatis convicium[56] et vis tanta, ut aciem gladii praestringat[57]. dat aliis[58] farina[59] vilissimis[60] nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.