Vita arborum quarundam inmensa credi potest , si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet[1]. verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant[2] in Liternino Africani prioris manu satae olea[3], item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis—subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur—,
Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX[4] urbis aede condita. incertum, ipsa quanto[5] vetustior ; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D[6] circiter annum habet. antiquior[7], sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.
Verum altera[8] lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex victoria de[9] decumis, aequaeva urbi intellegitur , ut auctor est Masurius. radices eius in forum usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta.
Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis[10] litteris Etruscis religione arborem iam turn dignam fuisse significant. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres etiam Tiburno coinditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Iliacum bellum.
[11] Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya[12] Arcadiae loco[13]. sunt hodie ex adverse Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai[14] sepulchre[15] arbores, quae omnibus ex eo[16] aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant[17], inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium vocari.
Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam in tauram[18] mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra[19] Heracleam arae sunt Iovis στρατίου[20] cognomine, ibi quercus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci est, Bebryce[21] rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur.
[22] regionem Aulocrenen[23] diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex [24] qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio . Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita[25] a Minerva.
Ex diverso brevissima vita est punicis, fico, malis , et ex his praecocibus brevior quam serotinis, dulcibus quam acidis[26], et dulciori[27] in punicis, item in[28] vitibus, praecipueque fertilioribus. Graecinus auctor est sexagenis annis durasse vites. videntur et aquaticae celerius interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicae. firmissimae ergo ad vivendum[29] oleae, ut quas durare annis cc inter auctores conveniat.
Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne appellatur, lucus antiqua religione Dianae sacratus a Latio , velut arte tonsili coma fagei nemoris[30]. in hoc arborem eximiam[31] aetate nostra amavit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone privigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem[32] arbores[33] emittens[34] singulas magnitudinis visendae silvamque sola faciens[35].
[38] quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quae vocatur cadytas[39], non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe[40] Thessalica[41] quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur , vocant phaunos[42]; quod vero in spina[43] fullonia, hippopha eston[44], cauliculis[45] inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.
[46] Visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit Euboea nasci[47], hyphear[48] Arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro[49] silvestri, terebintho, nec non et[50] aliis arboribus adgnasci plerique[51]. copiosissimum in quercu quod hyphear[52] vocant. in omni arbore, excepta ilice[53] et quercu, differentiam facit.. odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque[54] visci amaro et lento[55]. hyphear ad saginanda pecora utilius.
[56] vitia[57] modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere[58] purgationi; quibus sit aliqua tabes[59] intus, negant durare. ea medendi ratio aestatis[60] quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco[61] in iis, quae folia amittant[62], et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde.
omnino autem satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi[63]. haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis[64] aliquando non fert.
Viscum fit[65] ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur[66], visco vero marcescunt. siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam invenit. inde in profluente, rursus malleo[67] tusi, amissis corticibus interiore came lentescunt. hoc est viscum pinnis avium tactu ligandis[68] oleo subactum, cum libeat insidias moliri.
Non est omittenda in hac[69] re et Galliarum admiratio . nihil habent Druidae—ita suos appellant magos[70] -visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam[71] per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati[72] quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. enimvero [73] quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris.
est autem id rarum admodum[74] inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi[75] post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant[76] suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros , quorum cornua tum primum vinciantur.
sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit , candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio . tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.