[1] Cartilaginum[2] generis extraque terrain est cucumis , mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promoventibus in solem rotis olitoribus[3] rursusque hibernis diebus intra specularium munimenta revocantibus. quin[4] et lacte mulso[5] semine eorum biduo macerato apud antiquos Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores fiant.
[6] crescunt qua coguntur forma. in Italia virides et quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini[7] aut nigri[8] placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae[9]. cum[10] magnitudine[11] excessere, pepones vocantur. vivunt hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in cibis[12], non insalubres tamen plurimum. natura[13] oleum odere mire[14] nec minus aquas diligunt, desecti quoque.
ad eas modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si[15] quid obstet vel si pendeant[16], curvantur[17] intorquenturque[18]. id vel una nocte deprehenditur[19], si vas cum aqua subiciatur , a[20] quattuor digitorum intervallo descendentibus ante posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos curvatis. iidem in fistulam[21] flore demisso[22] mira longitudine crescunt.
ecce cum[23] maxime nova forma eorum in Campania provenit[24] mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur[25], colore aureo[26]. mirum in his praeter figuram coloremque et odorem , quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, statim a pediculo recedunt.
[27] Columella suum tradit commentum , ut toto anno contingant, fruticem rubi quam vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucumerum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt qui herba, nomine quae vocatur culix[28], trita[29] semen eorum maceratum[30] seri iubeant, ut sine semine nascantur.
[31] Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequinoctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; aliqui[32] malunt ex[33] kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis[34] et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis scandentis[35] parietum[36] aspera in tectum usque natura sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas[37] operiens[38].
[39]inde haec prima[40] duo genera, camararium et plebeium, quod[41] humi crescit[42]; in priore mire tenui pediculo libratur pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo fastigatur[43], vaginis maxime vitilibus[44], coniecta[45] in eas postquam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque [et[46]] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa iam visa est VIIII[47] pedum longitudinis. particulatim cucumis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos patitur , candida lanugine obductus magisque, dum crescit.
[48]Cucurbitarum numerosior usus. et primus[49] caulis in cibo[50], atque ex eo in totum natura diversa. nuper in balnearum usum venere urceorum[51] vice, iam pridem vero etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, deraditur nihilominus in cibis[52]. cibus[53] saluber[54] ac lenis[55] pluribus modis, ex his tamen[56], qui perfici humano ventre non[57] queant, sed non intumescant.
[61] cibis quo Iongiores [62] tenuioresque, eo[63] gratiores, et ob id salubriores quae pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, duritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo siccantur condendis[64] hortensiorum seminibus,
[65] rusticae supellectili . inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur[66] — eodemque modo cucumis—usque ad alios paene proventus ; et id quidem muria[67] fit. sed et scrobe[68] opaco in loco harena substrato fenoque sicco operto[69] ac deinde terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utroque genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica tantum natura est, quam ob rem differentur in sua[70] volumina.
[71][72] Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus[73] videri[74], nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate et ad condiendum[75] faciliora; saepius[76] sata transeunt in marem[77]. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod[78] per se viride dixerunt.
ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, non, ut cetera, in terram[79]. Liothasium quidam Thracium[80] appellant, frigorum patientissimum. ab eo[81] Boeotium dulce est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonaeum, praelongum. in totum quidem quorum levia[82] folia, ipsi quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, amariores.
[89] ob id cibus inliberalis , utique si proxilme olus mandatur; si vero ipse cum olivis druppis[90], rarior ructus fit[91] minusque faetidus. Aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem[92], quod e[93] semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus tributi est nullumque ibi[94] copiosius oleum.
[95] <2> Genera raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed[96] breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine[97], quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia.
[98] <3> Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen[99] e[100] Syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat.
[101] etiamnum unum silvestre Graeci cerain[102] vocant, Pontici armon, alii leucen, nostri armoraciam[103] , fronde copiosius quam corpore. in omnibus autem probandis maxime spectantur caules, inmitium enim rotundiores crassioresque ac[104] longis canalibus; folia[105] ipsa tristiora et angulis horrida.
[106]<4> Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, durus fit atque fungosus.
[107] Aristomachus detrahi folia per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; ita in aestatem[108] grandescere. quidam prodidere, si palo adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magnitudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; itaque etiam talibus aquis rigantur[109] et in Aegypto nitro sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui.
[113] tradunt et praecordiis necessarium hunc sucum, quando φθειρίασιν[114] cordi intus inhaerentem non[115] alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. atque, ut est Graeca vanitas, fertur in templo Apollinis Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro dicaretur[116] , beta ex argento, rapum e[117] plumbo.
[118] scires non ibi genitum M'[119]. Curium[120] imperatorem[121], quem hospitum[122] legatis[123] aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et Moschion Graecus unum de raphano volumen. utilissimi in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos[124].
[125] Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus[126] vehementiam saporis[127] esse[128]. ex his pastinacae unum genus agreste[129] sponte provenit[130], alterum Graeciae[131] seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, Octobri, solo quam altissime refosso.
[132] annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae , quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon[133], cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum. [134]
[135] Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitavit flagitans omnibus annis e[136] Germania. Gelduba appellatur castellum Rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso[137] in cibis temperata etiam in gratiam vertitur. nervus idem et pastinacae maiori, dumtaxat anniculae. siseris satus mensibus Februario, Martio, Aprili[138], Augusto, Septembri, Octobri.
Brevior his est[139] et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima . pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata pluribus modis et tune mixta defruto aut subacta melle uvisve passis aut pinguibus caryotis[140].
[141] alio rursus modo cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut thymo variata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata maxime Iuliae Augustae cotidiano cibo. supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo, seritur[142], et haec autem et siser et pastinaca utroque tempore , vere et[143] autumno, magnis seminum intervallis, inula ne[144] minus quam ternorum[145] pedum, quoniam spatiose fruticat . siser[146] transferre melius.
[147] Proxima hinc[148] est bulborum natura, quos Cato in primis serendos praecipit[149] celebrans Megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec[150] ulli amplitudo maior, sicuti[151] nec vis asperior. duo genera medicae[152], masculae[153] albis foliis, feminae [154] nigris. set[155] tertium genus est[156] cibis gratum, Epimenidu[157] vocatur, angustius[158] folio ac minus asperum[159].
[160] seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae[161] in Baliaribus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis volumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro.
[162] reliqua genera [163] bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica. post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. genera Graeci haec fecere: bolbinen[164] , setanion, opitiona, cyica[165], aegilopa[166] , sisyrinchion[167]. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac[168] contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere.
[171] effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt[172]. signum maturitatis est[173] folia inarescentia ab imo, vetustioresque[174] improbant[175], item longos[176] ac[177] parvos[178]; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in[179] Praenestinis [180] campis sponte nascuntur[181] ac sine modo etiam in Remorum arvis.