[1] Hippophaes[2] in sabulosis maritimis[3], spinis[4] albis, hederae[5] modo racemosa est, candidis, ex parte rubentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se conditur aut pastillis farinae ervi. bilem[6] detrahit oboli ponder e[7], saluberrime cum mulso. est altera[8] hippophaes[9] sine caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque sucus hydropicis mire prodest.
debent adcommodatae esse et equorum naturae neque ex alia causa[10] nomen accepisse[11]. quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas[12], in tempora, ut aliis prosit[13]aliud[14] horis diesque nullus prope sine praesidiis reperiatur.