sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conch ylia[1], margaritas[2]! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fluctibusque cum vellere? non recte recipit haec[3] nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori? parum est[4], nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima[5] hominis quaesita maxime placent[6].
[7] Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria[8] venientes, tam[9] longo terrarum tractu[10] et[11] tantis solis ardoribus . atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis[12], ut diximus in circuitu mundi, item Perimula[13], promunturium Indiae.[14] praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu[15] maris Rubri.
[16] Origo atque genitura conchae sunt[17], haut multum ostrearum conchis differentes[18]. has ubi genitalis anni stimulant hora, pandentes se[19] quadam oscitatione impleri roscido conceptu [20] tradunt, gravidas postea eniti[21], partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit , candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere [22]; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique[23] iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum.
sitempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret[24], conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie[25] modo inani inflata[26] sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit.
itaque et purgantur[27] a peritis. miror[28] ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere[29] candoremque per-. dere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae[30], altius mersac quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt[31], nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor[32]. crassescunt[33] etiam in senecta conchisque[34] adhaerescunt nec his evelli[35] queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes videmus[36] in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.
[37] Concha ipsa, cum manum vidit[38], conprimit sese operitque[39] opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, Si praeveniat, acie sua abscidat[40], nulla iustiore poena, et aliis munita[41] suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in[42] alto quoque comitantibus[43] marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur.
[44] quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas[45] magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes[46] retibus includi, multo deinde obrutas[47] sale in vasis fictilibus; rosa[48] came omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones , decidere in ima.
[49] Vsu[50] atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare[51] . dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore[52], pondere, haut promptis[53] rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne[54] apud barbaros quidem[55], inventores rei eius[56] , aliud quam margaritae. et in candore ipso magna differentia:
clarior in Rubro mari repertis[57] , in[58] Indico[59] specularium lapidum squamas[60] adsimulant[61], alias magnitudine praecellentes[62] . summa laus coloris est exaluminatos [63] vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos[64] appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniore m[65] orbem desinentes.
[66] hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque[67] luxuriae eius nomina externa[68], exquisita perdito[69] nepotatu, si quidem , cum[70] id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu[71] ipso[72] margaritarum; cupiuntque[73] iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes . quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis[74], set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas , nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.
[75] In nostro mari reperiri solebant crebrius[76] circa Bosporum Thracium, rufi ac[77] parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae vocatur pina[78] gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem[79] pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem[80]. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudatireperiuntur , enormes[81] et feri[82] colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et[83] in Mauretaniae maritimis . Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare.
[84] Firmum[85] corpus esse[86] manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur , sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e[87] concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis[88] scripulis[89] excessere. in Britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intellegi.
[90] Lolliam Paulinam, quae fruit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu , sed mediocrium[91] etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque[92] opertam, alterno textu[93] fulgentibus toto capite[94] , crinibus [spira], auribus, collo [monilibus][95] , digitis. quae[96][97] summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata[98] mancupationem[99] tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae.
hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M.[100] Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a Gaio[101] Caesare Augusti[102] filio venenum biberet[103], ut neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur[104] ad lucernas ! computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex[105] altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam , accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit[106] ?
[107] nec[108] haec summa luxuriae[109] exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem[110] apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset[111], respondit una se cena centiens HS[112] absumpturam[113].
[114] cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam[115], Antonio apposuit inridenti[116] computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam[117] eam cenam taxationem confirmans solamque se[118] centiens[119] HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.
gerebat auribus cum[120] maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit[121]. iniecit alteri manum L. Plancus, index sponsionis eius, eum quoque parante[122] simili modo absumere, victumque Antonium[123] pronuntiavit omine rato. comitatur[124] fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque[125] Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.
[126] non ferent[127] hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae taxationis Clodius, tragoedi Aesopi[128] filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat[129] Antonius paene histrioni comparatus et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium[130] fiat), sed ut experiretur in gloriam[131] palati, quidnam[132] saperent margaritae[133]. atque ut mire placuere, ne[134] solus hoc sciret, singulos uniones convivis[135] quoque absorbendos dedit.
[136] Romae in promiscuum[137] ac frequentem usum venisse Alexandria[138] in dicionem[139] redacta[140], primum autem coepisse circa[141] Sullana[142] tempora minutas et viles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Aelius Stilo circa[143] lugurthinum[144] bellum unionum nomen inponi cum[145] maxime grandibus[146] margaritis prodat.