Quae ex[1] mulierum corporibus traduntur, ad portentorum miracula accedunt, ut sileamus divisa[2] membratim [3] scelera abortus, mensum[4] piacula quaeque alia non obstetrices modo, verum etiam ipsae meretrices prodidere: capilli[5] si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore[6] 5 vulvae morbo strangulatas[7] respirare;
[8] cinere eo quidem[9], si in testa sint[10] cremati vel cum spuma argenti, scabritias oculorum ac[11] prurigines emendari[12], item verrucas et infantium ulcera, cum melle capitis quoque[13] vulnera[14] et[15] omnium ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum adipe suillo sacrum ignem, sanguinem[16] sisti[17] inlito[18], item[19] formicationes[20] corporum.
[21] De lactis usu convenit dulcissimum esse mollissimumque et in longa febri[22] coeliacisque utilissimum, maxime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia[23] stomachi, in febribus, rosionibus[24] efficacissimum experiuntur ; item mammarum collectionibus cum ture[25], oculo ab ictu[26] cruore suffuso et in dolore aut epiphora[27], si inmulgeatur , plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi suco aut[28] turis polline[29], superque in omni usu efficacius eius[30], quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius, quae geminos[31] mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus abstineat[32].
[33] mixto praeterea ovorum candido liquore madidaque [34] lana frontibus inpositum[35] fluctiones oculorum suspendit . etiam[36] si rana saliva sua oculum[37] asperserit, praecipuum est[38] remedium, et contra morsum eiusdem bibitur instillaturque[39]. eum, qui[40] simul matris filiaeque lacte inunctus [41] sit, liberari omni[42] oculorum metu in totam vitam adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice oleo[43] aut, si ab ictu[44] doleant[45], anserino adipe tepefactum. si sit[46] odor gravior[47], ut[48] plerunmque fit longis vitiis, diluto melle lana includitur.
[49] et contra regium morbum in oculis relictum instillatur[50] cum elaterio. peculiariter valet potum contra venena, quae data sint[51] e marino lepore, bupresti[52]aut etiam[53], ut Aristoteles tradit, dorycnio[54], et contra insaniam , quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque iubent inlini cum cicuta, alii[55] cum oesypo[56] et adipe anserino , qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum etiam sistit potu[57], ut Rabirius scribit[58], et menses ciet. eius vero,
quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie[59] sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si[60] admisceatur inpubis pueri urina et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes[61] quoque aurium[62] eici invenio. eius, quae marem[63] pepererit[64], lacte gustato canes rabiosos negant fieri.
[71] post haec nullus est modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra fulgura ipsa mense[72] nudato[73] ; sic averti violentiam caeli, in navigando quidem tempestates[74] etiam sine menstruis. ex ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indicavimus , dira et infanda vaticinantur, e quibus[75] dixisse non[76] pudeat, si in defectus lunae solisve[77] congruat[78]vis[79] illa, inremediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitusque tum[80] maribus exitiales esse atque pestiferos,
[81] purpuram[82] quoque eo tempore ab iis[83] pollui; tanto vim esse maiorem. quocumque[84] autem alio menstruo si nudatae[85] segetem ambiant [86], urucas[87] et vermiculos scarabaeosque ac noxia[88] alia decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media arva retectis[89] super dunes vestibus. alibi servatur, ut nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum[90] ne id oriente sole faciant, sementiva[91] enim arescere, item novella[92] tactu[93] in perpetuum laedi[94], rutam et[95]hederam[96], res medicatissimas[97], ilico[98] mori[99].
[100] multa diximus de hac[101] violentia , sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis[102] fugere ; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris tonsorum hebetari[103] ; aes contactu grave virus odoris[104] accipere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat; equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu omnino, quamvis procul visas[105], si purgatio illa post virginitatem [106] prima sit aut in virgine aetatis sponte[107] manet[108].
[109] bitumen [110] in Iudaea[111] nascens sola hac[112] vi superari[113] filo vestis contactae[114] docuimus. ne[115] igni quidem vincitur, quo cuncta,[116] cinisque etiam ille, si quis aspergat[117] lavandis vestibus, purpuras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem feminis malo suo inter se inmunibus: abortus[118] facit inlitu[119] aut si omnino praegnas supergradiatur.
quae Lais[120] et Elephantis[121] inter se contraria prodidere de[122] abortivo[123] carbone e[124] radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo sanguine extincto, itemque asinas tot annis non concipere, quot[125] grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupavere monstrifica aut inter ipsa[126] pugnantia, cum haec fecunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, praenuntiaret [127], melius est[128] non credere.
[129] Bithus[130] Durrachinus[131] hebetata[132] aspectu[133] specula recipere nitorem tradit isdem aversa[134] rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi, si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam remedia tanto malo[135] : podagris inlini, strumas et parotidas et panos[136], sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mulierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana arietis nigri argenteo bracchiali incluso,
[137] Diotimus[138] Thebanus vel[139] omnino vestis[140] ita infectae portiuncula[141] ac vel[142] licio[143] bracchiali inserto[144]. Sotira[145] obstetrix tertianis quartanisque efficacissimum dixit plantas aegri[146] subterlini, multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis[147] ; sic et comitiales excitari. Icatidas[148] medicus quartanas[149] finiri coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit[150].
[151] inter omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum[152] eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graecorum , cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. cinere eo iumentorum omnia[153] ulcera sanar[154] certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e veste eas[155] non nisi eiusdem urina ablui,
cinerem per se rosaceo[156] mixtum feminarum praecipue capitis dolores sedare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse per se[157] annis virginitate resoluta[158]. id quoque[159] convenit, quo nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino[160] menstruo postibus inritas fieri Magorum artes, generis vanissimi, ut aestimare licet.
ponam enim vel modestissimum e promissis eorum, ex homine siquidem resigmina[161] unguium e pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertianae , quartanae vel cotidianae[162] febri remedium quaeri, ante solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his morbis, quanta[163] vanitate, si falsum est, quanta vero noxia[164], si transferunt morbos! innocentioires ex his omnium digitorum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici[165] iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam subnecti collo[166] ; ita discuti morbum.