[1] Interiore[2] autem ambitu Africae ad meridiem versus superque Gaetulos[3], intervenientibus desertis, primi omnium Libyes[4] Aegyptii, deinde Leucoe[5] Aethiopes habitant. super eos Aethiopum gentes Nigritae[6] a quo[7] dictum est[8] filumine[9], Gymnetes Pharusi[10], iam oceanum attingentes quos[11] in Mauretaniae fine diximus Perorsi[12]. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus[13] usque ad Garamantas Augilasque[14] et Trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis Africae duas[15] Aethiopias superponunt, et ante omnes Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque versos[16].
[17] Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios[18] Aethiopas et [19]Oechalicas[20]. horum oppidum Magium[21] . quidam solitudinibus interposuerunt[22] Atlantas, iuxta eas[23] Aegipanas semiferos et Blemmyas[24] et Gamphasantas[25] et Satyros[26] et Himantopodas. Atlantes degeneres sunt humani ritus[27], si credimus.
[28][29] nam neque nominum ullorum inter ipsos[30] appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione contuentur[31] ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno[32] visunt[33] qualia reliqui mortales. Trogodytae specus[34] excavant; hae[35] illis domus, victus serpentium carnes, stridorque[36], non vox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae[37] inferos tantum colunt. Gamphasantes[38], nudi proeliorumque expertes, nulli externo congregantur.
[39] Blemmyis[40] traduntur capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo[41] ingredi natura sit; Pharusi[42], quondam Persae, comites fuisse[43] Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur[44] occurrunt.