populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur[1], minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima.
alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni[2] in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata[3], folio[4] numerosiore candicant ut[5] villi[6]. folia granatis et amygdalis rubentia.
Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.