[4] liquoris hic minimi[5] est[6] candida vena, unde pretiosus ille bibitur[7] nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas[8] frangunt, ita demum eum[9] expuentes[10] .
[11] Tyri[12] praecipuus hic Asiae, Meninge[13] Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces huic[14] securesque Romanae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari?
[15] Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae[16] dulcedine[17] necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et[18] diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.
[24] concharum ad purpuras et conchylia — eadem enim est materia, sed distat temperamento — duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur — unde et[25] causa nomini[26] —, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato[27] procurrente rostro et[28] canaliculi[29] latere introrsus tubulato[30] , qua proseratur[31] lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque[32] orbes[33] totidem, quot 5 habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.