Venerunt[1] in Italiam Bedriacensibus[2] bellis civilibus trans Padum et novae aves— ita enim adhuc vocantur —, turdorum[3] specie, paulum infra columbas magnitudine , sapore gratae. Baliares insulae nobiliorem etiam supra dicto porphyrionem mittunt. ibi et[4] buteo accipitrum[5] generis in honore mensarum est, item vibiones[6]; sic[7] vocant minorem gruem.
[8] Pegasos equino capite volucres et grypas[9] aurita[10] aduncitate rostri fabulosos reor, illos in Scythia, hos in Aethiopia. equidem et tragopana, de qua plures adfirmant, maiorem aquila, cornua in temporibus curvata habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. nec Sirenes impetraverint fidem, adfirmet[11] licet[12] Dinon, Clitarchi celebrati auctoris pater, in India esse mulcerique earum cantu[13] quos gravatos somno lacerent.
[14] qui credat[15] ista, et Melampodi profecto aures[16] lambendo dedisse intellectum avium sermonis dracones non abnuat[17] vel quae Democritus[18] tradit nominando aves quarum confuso sanguine serpens gignatur[19] , quem quisquis ederit intellecturus sit alitum colloquia, quaeque de una ave galerita privatim[20] commemorat, etiam sine his inmensa vitae ambage circa auguria. nominantur ab Homero scopes avium genus: