Sed omnibus odoribus praefertur balsamum, uni[1] terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis[2], utroque regio, altero iugerum viginti non amplius , altero[3] pauciorum[4]. ostendere arborum bane urbi Imperatores [5] Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in triumpho arbores quoque duximus[6] .
[7] servit[8] nunc haec ac tributa[9] pendit cum sua gente, in[10] totum alia natura quam nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam myrto. malleolis seri didicit[11] nuper, vincta[12] ut vitis[13], et inplet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa[14] sustinet[15], tondetur[16] simili???er fruticans[17] ac rastris[18] nitescit properatque nasci, intra tertium annum fructifera. folium proximum[19] tuburi[20], perpetua coma.
[31] semen eius[32] vino[33] proximum gustu, colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius atque viridius. ramus[34] crassior quam myrto. inciditur vitro, lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia[35] odit, emoritur[36] protinus, eodem[37] amputari supervacua[38] patiens. incidentis manus libratur artifici[39] temperamento, ne quid[40] ultra corticem violet.
[47] Alexandro Magno res ibi gerente toto die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero fecunditate e maiore horto[48] congios senos, e minore[49] singulos, cum et[50] duplo rependebatur argento[51], nunc etiam singularum arborum largior[52] vena. ter omnibus percutitur aestatibus[53], postea deputatur.
[54] et sarmenta[55] quoque in merce sunt. DCCC[56] HS[57] amputatio ipsa surcalusque[58] veniere[59] intra quintum devictae [60]Iudaeae[61] annum; xylobalsamum vocatur et coquitur in unguentis. pro suco ipso[62] substituere officinae[63]. corticis etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini[64], tertia cortici, minima ligno.
[73] lacrimac probatio ut sit e[74] pingui[75] tenuis[76] ac modice rufa et in fricando odorata[77]. secundus[78] candidi[79] coloris[80], peior viridis[81] crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum senescit. ex omni incisura[82] maxime probatur quod ante semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco[83], vixque maleficium[84] deprehenditur gustu amariore; esse enim[85] debet lenis, non subacidus, odore tantum austerus.
[98] praeterea sinceri[99] densatur in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei modo innatat et, si metopio[100] vitiata[101] est, circulo candido cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in[102] veste maculas non faciat. nec manifestior alibi[103] fraus, quippe milibus denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis[104] denariis, veneunt: in[105] tantum expedit augere liquorem[106]. xylobalsamo pretium in libras $X$[107] VI[108].
[109] Proxima Iudaeae[110] Syria supra Phoenicen styracem gignit[111] circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae montem . arbor est eodem nomine, cotoneo[112] malo similis, lacrimae ex austero iucundi odoris[113]; intus similitudo harundinis, suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati vermiculi erodentes, ob[114] id[115] scobe sordescit.
styrax laudatur post[116] supra dicta ex Pisidia [Side[117]], Cypro, Cilicia, Creta, minime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis. colos in quacumque natione praefertur[118] rufus et pinguiter lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur cedri[119] resina vel cummi, alias[120] melle[121] aut amygdalis amaris[122]. omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo $X$ XVII[123]. exit et in Pamphylia, sed aridior[124] minusque[125] sucosus.
[126] dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e[127] ferula[128], quae[129][130] eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim[131] appellant. quod maxime laudant[132], cartilaginosum[133], purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque[134] adulteratur faba[135] aut sacopenio[136]. sincerum, si uratur, fugat nidore serpentes[137]. permutatur iu libras $X$ V.