C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER XII
Animalium omnium quae nosci[2] potuere naturae[3] generatim membratimque ita se habent[4]. restat ut[5] neque ipsa anima carentia — quandoquidem nihil sine ea vivit —, terra edita et[6] inde eruta[7], dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus[8], libro vestis. etiam nunc[9] gentes sic degunt.
[10] quo magis[11] ac magis admirari[12] subit his[13] a principiis caedi montes in[14] marmora, vestes ad Seras[15] peti, unionem in Rubri maris profunda[16], zmaragdum in ima tellure quaeri. ad hoc excogitata sunt aurium[17] vulnera, nimirum quoniam parum erat[18] collo, crinibus [19], manibus[20] gestari[21], nisi infoderentur etiam corpori. quam ob rem sequi par est ordinem vitae et arbores ante alia[22] dicere ac moribus primordia ingerere[23] nostris[24].