[1] Ingens postea turba prunorum: versicoloria[2]e nigro candicant[3], hordearia[4] appellata a comitatu frugis[5] eius; alia[6] eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a[7] vilitate. sunt minora[8], at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore commendantur. peculiaris[9] inpudentia est[10] nucibus insitorum, quae[11] faciem parentis sucumque adoptionis[12] exhibent, appellata ab utroque nucipruna.
[13] et[14] haec autem et Persica et cerina ac silvestria ut uvae[15] cadis condita usque ad alia nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velocitas[16] cito mitescentium transvolat[17]. nuper in Baetica malina[18] appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum[19] est.
[20] in peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem[21] in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas[22] siccata, quoniam soles sui desunt . simul dici possunt populares eorum myxae[23], quae et ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae[24] in[25] sorvis[26].
[30] nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere[31], ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum[32] ab Aegypto earum[33] fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu[34] in Persis[35] gigni et poenarum causa ab[36] regibus tralata[37] in Aegyptum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tradunt , quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit.
eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tralatam[38], sed a Perseo Memphi satam[39], et ob id Alexandrum illa coronari[40] victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit[41] .